{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 28.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 28.1-4","ref":"28.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"fortis. Dolor mordicans, & pungens nullam (ut in phlegmone contingit) inue5. Dolor punQuod autem hens tensionem, & si quae sunt alia bilis dominium significantia. ctorius IVDICIA. ad iudicia pertinet, erysipelas ut plurimùm faciem prehendit, incipitque maximè in ea nasi parte quae uulgò lepus appellatur. Deinde mox in faciem totam expanditur, gemina quidem occasione: nempe ob faciei raritatem, & ipsius bilis leuita tem. In ossis autem exutione, seu denudatione, erysipelas superueniens, malo est, ut scribit Hippocrates Aph. 19. lib. 7. hoc est, symptoma prauum est, si osse nudato caro circunstans ab erysipelate occupari uideatur. Hoc autem Galeno teIn com praedi cti Aph. ste, rarissimè accidit. Rursus sequenti aphorismo scribitur ab eodem Hippocrate, quòd erysipelate putredo, aut suppuratio, malum. Haec enim (inquit Galenus) nunquam erysipelatis superueniunt, nisi ualde malignis. Verum, ac legitimum erysipelas quatuor habet tempora, uti & alij praeter naturam tumores. Horum autem signa ex praecedentibus sunt requirenda. Exquisitum erysipelas rarò terminatur suppuratione, sed magna ex parte insensibili transpiratione, seu resolutione. In erysipelate quaedam interdum contingunt accidentia, seu (ut Gręci dicunt) symptomata, quae nonnunquàm magnitudine ipsius morbi causam exuperant, atque ideo curandi rationem interpellant, hoc est, curationis ordinem euariant, peruertuntque, ut etiam superius de phlegmone dictum est. Erysipelas mo Ad haec erysipelas motum sequitur tertianae febris, nam ad eius materiam tum sequitur ter tianae febris. quandam habet analogiam. Vtriusque enim materia, humor est biliosus. Caeterùm erysipelas ab exterioribus uerti ad interiora non est bonum: ab interioriErysipelata cir ca caput curabus autem ad exteriora, bonum, ut ab Hippocrate scriptum est Aph. 25. lib. 6. Etu difficillima rysipelata uerò, quae capiti oboriuntur, plus facessunt negotij, adeoque (ut Paulus ait) periculosa esse solent, ut nisi efficax consequatur auxilium, interdum affectos Erysipelas in strangulent. Scribit etiam Hippo. letale esse, si erysipelas sit in utero mulieris prae utero pręgnam gnantis. Facto enim sic in utero erysipelate, foetus ex necessitate moritur. Siquitis foetum ene cat. dem acuta febris (ut Galenus ait in commentario) saepe eum citra inflammationem interimit. Erysipelatis curatio.","prev":{"citation":"De chirurgia 27","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/27"},"next":{"citation":"De chirurgia 28.5-8","label":"28.5 to 28.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}