{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 28.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 28.9-12","ref":"28.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"cant, & alijs in ratione phlegmone superius dictis. Quemadmodum enim signa erysipelatis sumebantur ex analogia signorum phlegmones, ita & curationis ipsius erysipelatis auxilia, ex analogia remediorum curationis phlegmones sumenda sunt. Porrò talia medicamenta, quae dissoluendi, seu euaporandi facultatem obtinent, in hoc affectu conuenientem plurima tum simplicia, tum composita referuntur à Paulo Aegineta libro quarto, capite 21. Item ab Aëtio libro de re medica decimoquarto. Satis autem fuerit, nunc unum ex Hydrelaeum est multis recensere, quod omnium mihi praestantissimum uisum est. Althaeae nomistura ex auellae foliorum pondo, id est, libra assumitur, concoquuntur in hydrelaeo: co qua & oleo, seu oleum dicta uerò probè teruntur, adiectoque rosacei triente, id est, uncijs quatuor, ar lutum genti spumae, & cerusae, singulorum uncijs duabus, & semisse, id est, dimidia: Si liuor iam Iterum laeuigantur cum succo coriani, aut semperuiui, aut solani: deindè milocum occuparit. cis panis adiunctis, ut emplastri formam induat, illinitur. Quod si fortè liuor iam locum occuparit, incisa ante cute, cataplasma superponendum est, perfundendusque locus, plurimùm quidem (ut Galenus praecepit) aqua calida, digerit enim, & plagas abluit: sed & aqua, & muria interim conducet locum fouere, cum scilicet crassior est. Haec enim crassitudinem incidunt, ac detergunt. Quarta intentio curationis erysipelatis, quae est accidentium correctio, Quarta intenperficitur, ut in curatione phlegmones dictum est, cùm agebatur de reditu mate tio. riae, de induratione, & corruptione. Item de dolore, & ardore. Haec enim sympto mata etiam erysipelati, uti & phlegmone accidere solent. Porrò optimum doloris, ac uehementis ardoris mitigatorium auxilium fit, ex Doloris & ardoris mitigafolijs, & radicibus hyoscyami, inuolutis in stupis, & coctis sub prunis: deinde mi torium. stis cum unguento, quod populeon uulgò appellatur, uel cum axungia, ut superius dictum est in curatione phlegmones. Si uerò contingeret ipsum erysipelas exulcerari, curetur admotione unSi erysipelas exulceretur. guenti albi, aut unguenti de lithargyro, quorum descriptiones ex antidotario requirendae sunt. Quòd si illis adderetur aliquid scoriae, hoc est, recrementi plumbi, optimum sanè, atque efficacissimum foret remedium.","prev":{"citation":"De chirurgia 28.5-2-8","label":"28.5 to 28.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.5-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 28.13","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/28.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}