{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 281","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 281","ref":"281","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/281","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/281.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Nec miraberis, si cum oleis, uel unctuosis parantur à nobis non unquam defensiua, extra antiquorum ritum, quoniam non sine ista ratione id agimus: Scis.n. ex Gal. iij. Meth. humores fluentes repellendos esse, fluxos uerò discutien dos: cum ergo aliqui sint fluentes, & aliqui fluxi, hi qui fluunt, à stipticis, fluxi uerò ab unctuosis, propelluntur, hac igitur de causa talia nos repellentia cum unctuo sis paramus, praecipue cum ab eodem sic literis proditum fuerit: Iam factam, atque existentem aegritudinem curare oportet: Sed quae nondum quidem adest, futura aut est, prohibendum ne fiat ab ea, quae est in corpore dispositione: quod etiam fuit confirmatum xiiij. meth. Similiter si pro loco neruosarum partium defensiuum paramus addimus (praesertim processu temporis) oleum uermium terrestrium, aut ipsos ter restres uermes in puluerem redactos, aloen, thus, omittendo camphora, ac ace tum, nisi sag: fluxus suspicio id suadeat. Insuper non erit mirandum, si huiusmodi defensiuo calida addiderimus: Gal. n. Ixvj. aph. V. part. inquit partes neruosas, calefacientia, & exiccantia desiderare: sic scribens. Maxime autem dolores patiuntur partes neruosae, quam medicinas calefacientes, & exiccantes desiderant. Quod etiam confirmatum fuit nij. de artic. Si. n. inquit frigida admouerentur, conuulsionem exci tare possent: quanquam frigida admouenda sunt ratione repercussionis, tamen talia esse non debent, qualia pro partibus carnosis parari solent. CONCOQVENTIA, SEV VT BARBARI DICVNT DIGE","prev":{"citation":"De chirurgia 280.5-6","label":"280.5 to 280.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/280.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/280.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 281-2","label":"STIVA, HOCEST, PVS MOVENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/281-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/281-2"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}