{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 282.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 282.9-12","ref":"282.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/282.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/282.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/282.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Vnguentum Aegyptiacum abstergens saniem crassam, ac sordes, quandoque admo uere oportet, quod quidem putrefactam, & corruptam carnem ualet exedere, bo nam autem, & nullo uitio affectam, conseruare, quia uirtus eius, cum ualide potens non sit actuari, nisi in mollem carnem agere non potest, non autem in bonam, quae solidior est. ideo ualet ad abstergendam sordem, cuius descriptio secundum Gale. talis est R. floris aeris, hoc est aeruginis aeris, quoniam flos aeris aliud est, nec capitur à Mesue, nisi pro aerugine, & mos Arabum sic est nominare aeruginem, drag. v. Mellis drag. xiiij. aceti fortissimi drag. vij. Coquantur ad ignem donec misceantur, & sic optimum erit. Puluis praecipitati cum ualeat abstergere sordida, hic etiam inter abstergentia reponitur. Sed pręstantius erit, si pręparetur, quem admodum dixit Gal. primo catag. de Mysi, calcitide, squamma ęris, atque de omni bus mineralibus, quae si aceto lauentur, minoris efficiuntur mordicationis, & ualidioris exiccationis, rationem & ibi reddit: quoniam uerò metallica crassio rum sunt natura partium, ideo uim suam ad profundum corporis non extendunt, & ob hoc, ut tenuiora fiant, ipsa conterere, & in aceto dissoluere conuenit: quae postea ita attenuata, ad penitiora penetrant. Accedit autem & aliud quoddam commodum in huiusmodi medicamentorum confectione: quod diligenter elaborata, corporis meatus facillime pertranseunt, & quamuis calidioris naturae sint, sine morsu, munere suo funguntur. Teratur igitur diligenter praecipitatum, quod praeparari debet, deinde desuper acetum acre proijciatur, & cum pistillo diu ducatur, & soli exponatur, saepius agitando, postea acetum abijcies, cum in fundo subsiderit, rursus acetum acre, ut prius infundas, lauando, sicque decies agendo, quo facto permittatur exiccari, demum in puluerem redigatur, & usui seruetur. Si hoc modo pręparatum fuerit praecipitatum, longe minoris mordicationis erit, & uehementioris exiccationis, & abstersionis: idem de aeris squamma, praesertim combusta, dicendum: ex combustione enim (ut dictum est) metallica, atque mineralia acria, Gal. sententia loco praeallegato, minorem retinent mordicationem.","prev":{"citation":"De chirurgia 282.5-8","label":"282.5 to 282.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/282.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/282.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 282","label":"DE SARCOTICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/282","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/282"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}