{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 289.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 289.1-4","ref":"289.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/289.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/289.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/289.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Venenorum itaque (ut peritiores nouêre) alia sunt intrinsecus assumpta, quae uel in cibo, uel in potu, uel in medicamentis praebentur, proculdubio perniciosa sunt, de quibus quidem authores non pauci, tum ad eorum cognoscendam uim, tum etiam ad curationem plurima tradiderunt. Alia, quae extrinsecus laedant, ut Basilisci, ut Aspidis, ut uiperae, è quibus unus uisu sibiloque, altera saliua. Tertia morsu hominem occidit, de quibus plura dicere in praesenti omittimus, cum ad institutum hoc opus haudquaquam pertineant. Est & aliud uenenorum genus, quo noster po tissimum sermo dirigitur, quod tactu uulnerando perimit, ut sunt omnia armo rum genera: aliter, aliterque uenenata, quae solutionem extrinsecus faciunt, cum manifesta, tum occulta ui, ut recitat Auic. de milite, qui ex lanceae contactu: qua 64. cap. 22. serpentem occiderat, mortem obijt: cuius primum manus, deinde uniuersum corpus emortuum est: quod quidem an latenti, ac propria quadam uirtute, an euidenti causa factum sit: cum ueneni sit proprium altero ex his duobus modis no 6. 4. Tracta cere, manifestum est uenenatam uim per poros ad interiores meatus, & uecap. 2. nas, arteriasque, & tendines penetrare, per quas quidem, ceu per quosdam riuulos ad nobiliora membra defertur, aliud post aliud inficiendo, ab eamque par te sumpto initio quae primo contactu laesa est, donec ad ipsum cor, uti ad membrorum omnium nobilissimum peruenerit: cuius quidem rei causa arterię sunt, utpote quae sua dilatatione semper attrahant quicquid eis offeratur. Cuiusque autem ueneni proprium est petere cor: quamuis per exiguas uires habeat, quoniam prae caeteris membris cordi aduersatur, tum illud festinanter appetens, quicquid inuenit, destruit, tum sanguinem, tum spiritum inficit. Multa itaque magis, si magna uis ueneni sit, uehementer agit, extenditurque ad extrema, inde ad cor, miro quodam artificio. Spiritus enim sentiens ueneni aduersantem uim, ad cor, tanquam ad suum principium, arcemque contrahitur: uerùm, quò magis uitalis spiritus in praecordijs coartatur, suum contrarium fugiens, eo magis illum uenenum persequitur. Quapropter ea membra, per quae transitum facit, priuantur spiritu, & calore quibus reguntur. Quod quidem fit, quoniam agens omni patienti suo praestantius est. Venenum enim in corpore & membro, cui adhaeserit, agens est corpus, uel membrum patiens.","prev":{"citation":"De chirurgia 288","label":"ALFONSI FERRII NEAPO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/288"},"next":{"citation":"De chirurgia 289.5-8","label":"289.5 to 289.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/289.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/289.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}