{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 29.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 29.9-12","ref":"29.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Quippe id ulcerum quę ex mordente humore oriuntur, quae nimirùm spontanea uocant: commune est, quod humor, qui ea facit, sistitur in exitu, ac tardat. Hactenus Gal. ubi nomine herpetis simpliciter, & sine additione, intelligit herpetem esthiomenum, ut ex ipso contestu, signis, & curatione facilè est deprehendere. Atque ita illo in loco generis sortitur appellationem, cùm simpliciter, & absolutè herpes nominetur: quemadmodum & in libello, de tumoribus praeter naturam, ubi de eo sic idem Gal. ad uerbum scribit: Depascitur quidem & herpes, uicina, id est, ea quae in circuitu sunt, erodens: uerum solius cutis est exulceratio. Cęterùm utramque herpetis speciem, id est, tam miliarem, quàm exedentem sub nomine formicae Barbari ferè omnes neoterici comprehendunt. Quibus ea in re, ut in multis alijs, erroris occasionem primus praebuit Auicenna, qui nominis similitudine deceptus, quoniam Graeci myrmecias, id est, formicas, genus quoddam uerrucarum uocant, eodem capite uerrucas illas cum herpetibus er rore foedissimo commiscuit. Guido tamen discrimen ponit, inter herpetem, & for micam, confunditque nomen formicae modò cum uerrucis (quas myrmecias & acrochordonas Graeci uocant) modò cum herpete exedente: qui (comedens inquam herpes) modò etiam illi herpestem, modò herpes absolutè nominatur: pu taturque eidem nihil aliud esse, quàm erysipelas pustuiosum, & ulceratum. Cùm tamen ille (ut ex Galeno adductum est) ab hoc differat humoris tenuitate. Tenui or est, & bilis quae herpeta creat, quàm quae ulceratum erysipelas. Ad hoc erysi pelas quod cum exulceratione incidit, non tantùm cutem, sed cum ea etiam ali quid subiectae carnis occupat. Herpes uerò, quo de hîc agitur, solam cutim ap prehendit, exulceratque. Itaque tametsi haec eiusdem sunt generis (ut Galeno uisum est) non tamen omninò sunt idem. Porrò pustulas illas, quae Auicennae interpreti, & imperitę medicorum turbę, morbilli appellantur, sub herpete comprehendisse uidetur Hippocrates lib. 3. Epi demiarum. Fiunt autem morbilli huiusmodi à tenuiore materia, quàm pustulae illae, quae uulgò uariolae dicuntur.","prev":{"citation":"De chirurgia 29.6-8","label":"29.6 to 29.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.6"},"next":{"citation":"De chirurgia 29.13","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/29.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}