{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 292-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 292-4","ref":"292-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-4.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"Caput II. GITVR ut primus & quintus canon diligenter obseruetur: cum orimùm ad aegrum Medicus accesserit, digitum indicem in uulnus mmittat, ut de essentia ac natura eius certior fiat, atque interim ossium fragmenta, si qua inuenerit, extrahat: sed quae carne separata sint, ut suprà est dictum. Nullaque sit instaurandi spes. Proinde diligentiori attrectatione membri, pila digito uel specillo inquiratur, extrahaturque, si commodè fieri possit. Sed quàm diligentissimè aduertendum est, ne in ea inquirenda decipiamur, ut per facile est. Tanta enim ui ex fulmineo quodam motu ferit, ut per multos, ac diuersos anfractus uulnus ipsum tortuosum infligat, nonnullaque secum alia perferre soleat, ut loricae partes, uel caeterorum armorum, ut uestimentorum fragmenta, atque alia, quibus postea locus, uel breui temporis spacio tam malè afficitur, ut intumescat illico, abscedantque: nonnullaeque fiant membranarum musculorumque, ac caeterorum similium dissolutiones. Quapropter qui pertenui specillo utuntur (ut uulgò fieri consueuit) quàm facillimè fallantur necesse est: aberrat enim illud per facilè ex sua tenuitate huc atque illuc inter musculos, inter membranas, inter atque intra uenas, atque arterias, atque ossa, atque alia, qua pila persaepe minus transitum fecit. Quam ob causam sese forte aliquando inuenisse existimantes, à contraria parte non necessariò incidunt. Vnde nec pila ipsa, nec ossa, nec sanies, nec res ulla alia principalis uulneris exire possit. Quare ne amplius in re tam necessaria Medicis errandum sit, neue aegri sine causa tam miserè torqueantur Specillum nostra cura inuentum, quòd ex re annulatum appellare libuit, sanè quàm commodissimum (ut ostendetur infrà) si placeat, sibi utendum habeant. De Annulato specillo, atque Alfonsino instrumento, ac gruino rostro.","prev":{"citation":"De chirurgia 292-3","label":"LIBRI PRIMI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-3"},"next":{"citation":"De chirurgia 292-5","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/292-5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}