{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 297.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 297.5-8","ref":"297.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Fit postremò è panis nautici libris duabus, in lixiuio, uel aqua marina decocti, mellis selibra uel sapae addita, quod non quidem certè minus proficit, quàm caetera omnia: quae suprà posita sunt. In omnibus praetereà neruosis, & carnosis membris ad abscessus desiccandos, resoluendosque, tum ad reficiendum, multum pro derit, si locus ipse aqua uitę, (ut appellant) septies eliquata, & calida declinatur, superque insperso puluere, qui fit, ex lumbricis in uino elotis, & exiccatis in furno: qui si non satis sit ad tollendum abscessum: fiet ex nucis muscatę, (ut uocant) & sulphuris singulorum selibra, rosarum imperfectarum, myrtearum baccarum, & uermium praedictorum, quos eo modo pręparaueris, singulorum uncia una: quibus contritis, ac commistis locus, quem antè aqua uitae calida illineris, ut auprà, inspergendus est. Quod siue in statu, siue in declinatione uulneris, & abscessus conuenientissimum remedium est. Verùm si membrum ob ingentem do lorem, atque abscessus metum perungendum est, medicamentum fiat ex olei libris duabus, salis uncia, cuphorbij semuncia, lumbricorum in uino elotorum uncijs quatuor uini albi aromatici uncijs duabus, quae lento igne adusque uini consumptionem ferueant. Quòd si ex anni tempore, uel regionis, uel ex altera causa frigus timendum est, addatur rutę, & absynthij singulorum sescuncia, quo percolato, more artis utendum est. Vtilissimum etiam oleum est, siue ad resoluendum, siue ad recreandum, siue ad prohibendum abscessum, quod fit ex olei hyperici compositi. olei terebinthinae, olei rosacei immaturi, sambucini, masticini. Euforbij singulorum uncia, salis semuncia, uini albi aromatici uncijs duabus: quae simul ferueant, & in usum seruentur. Oleum praeterea rosaceum, uel chamemilinum, cum aquae uitae septies eliquatae pari portione in omnibus morbi temporibus: tum materia calida, uel frigida, & carnoso, uel neruoso membro remedium optimum & praesentaneum est: quo, si totus locus dolore afficitur, delinendus est, quòd si abscessus ad maturitatem iam peruenerit, cutis eius axungia suilla, uel gallinacea attenuanda est: quò facilior sit puris eruptio, ut ex arte fieri consueuit. Quae Medicamenta putridos neruos, ac tendines detergant, & à putredine tueantur.","prev":{"citation":"De chirurgia 297.1-4","label":"297.1 to 297.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 297-2","label":"Caput XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297-2"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}