{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 298","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 298","ref":"298","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"In ijs enim, inquit, qui per transuersum percussi sunt, reliquum tendinis ipse amputo, ut tuta sit mihi curatio. Prodest itaque à principio neruosas partes detectas, praeter Bezaarticum Medicamentum: quod suprà positum est, puluere ex tutia praeparata super inspergere. Qui si non sit, puluis ex calce uiua ac decies elota, atque exiccata idem praestabit. Praeseruat enim à corruptione, & iam factam tollit. ij sanè pulueres & in digerendo uulnere ad septimum, undecimum, uel quartum decimum diem, ubi medicamento ex terebinthinae & uitelli oui aequa portione usus fueris, accommodatissimi sunt. Quòd si adhuc lenta, ac diffi cilis fuerit neruorum curatio, eisdem pulueribus uti licet, linamentis in rosaceo melle intinctis, quo etiam tempore, tutiae, uel calcis uiuae puluis omittendus non est. Fit etiam unguentum ex mellis, succi apij singulorum semilibra. succi absynthij sexcuncia, quae ad mellis crassitudinem ferueant, adiectis deinde terebinthinae Venetae uncijs tribus, tutiae semuncia, cuphorbij drachmis duabus, farinae ordeaceae drachmis tribus, manè & uesperi uti potes, linamentis eo illitis sinus omnes replendo. In cholericis autem & calido anni tempore puluis inijci potest, qui constat ex tutiae praeparatae semuncia, & cuphorbij drachma, & uiuae calcis decies elotae sesquidrachma. Mirificè neruos detegit, à futura putredine praeseruat, & uulnerum concaua carne implet. In frigidis autem habitudinibus, uel temperatis, & in frigidis locis, puluis è tutiae praeparatae, & cuphorbij pari pondere quàm optimus est, sine enim dubitatione detergit. Verùm si de Gangraena, uel alia corrosione timendum sit, Aegyptiaco suorum simplicium aequis portionibus confecto, & pulueris paulo adiecto occurrendum est, uel si non sufficiat, arcenisi paulo sublimati. Postremò si ne haec quidem prosunt, uel ob aliquam etiam causam nolis uti, ad candentis ferramenti opem confugiendum est: ex quo certa tibi auxilia promittuntur, & cum recreatione membri: ad crustam deinde curandam, gignendam carnem, ac cicatricem inducendam medicamentis incumbendum est, quae sanè plurima à ueteribus, ac recentioribus posita sunt. De inquietudine, vigilia, dolore, & quo pacto curentur.","prev":{"citation":"De chirurgia 297-2","label":"Caput XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/297-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 298-2","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298-2"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}