{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 298-2","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 298-2","ref":"298-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"CAPVT XVI. CLOPETORVM, siue Archibusorum uulnera ferè semper uigilia insequitur, ac inquietudo, quae uel de acerrimo dolore, uel alia de causa oriuntur: & cum frequentissima haec sint, deteriora tamen etiam incidunt, somni scilicet priuatio, quae de uitam auferentibus est (ut scribit Auerrois.) Vires enim naturae debilitantur, cruditates fiunt, atque ita morbus increscit. Somnus etenim (ut ille ipse inquit) ligamentum uirtutum est, atque earum confirmatio, quemadmodum superflua uigilia, dissolu tionis & imbecillitatis uirtutum omnium causa est. Quamobrem totis uiribus peruigilanti aegro succurrendum est. Ne tanta fiat cerebri exiccatio, ut mox oc curri non possit, quo fit si in contuso, uel consumpto papaueris albi semen inijceris: uel lactucam decoctam ex aliquo iure dabis: quibus si non profeceris, duabus horis à coena calidam potionem, uel frigidam (si mauis) assumet, quę fit ex Syrupi papaueris uncijs duabus: & aquę lactucę, uel nenupharis, uel cucurbitę: uel solatri uncijs quatuor, ex quibus magna quies oriri solet. Quòd si tamen non fiat, ex Philonij romani scrupulo, & saccari Rosacei: & electuarij, dia musci nucis, singulorum media drachma inauratus bolus post coenam horas tres, uel sub aurora ieiuno dandus est: uel potio ex ijs cum lactucae aqua, & uini albi paulo, tutissimum medicamentum est, & magna ui ad somnum conciliandum, & leniendum dolorem. Prodest etiam multùm unguenti populeonis, & olei mandra gorę ęqua portione tempora illinere, quod & ualentius fuerit, si opij grana duo ad ijciantur, aut Mes. catapotium unum uel duo ex lingua canina assumantur, aut ex ijs, quae distillationum morbis commendantur. Aut Petri à Tusignana catapotium unum, ex ea compositione quae fit ex opij, croci, casiae ligneae, singulorum drachmis quatuor, detur dormituro ex uino albo, si aegri uires huiuscemodi medicamenta patiantur. Quonam pacto neruorum distentio, seu conuulsio curetur.","prev":{"citation":"De chirurgia 298","label":"Caput XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298"},"next":{"citation":"De chirurgia 298.1-4","label":"298.1 to 298.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/298.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}