{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 30.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 30.1-4","ref":"30.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/30.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/30.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Herpetis cura tio tres habet scopos siue in tentiones. Primus scopus. Herpes exedens medicamentum exigit cholagogon. Herpes miliaris medicamen tum desyderat, quod bilem si mul & pituitam educat. Reprimendi tempus. Lib. 14. Ther. Non esse repri mendum si mul tus sit uitiosus succus. Regerentium materia Quae refrige rant pariter & humectant, non conueniunt herpetibus exedem tibus. Reprimentia herpetibus ex edentibus accommoda. Haec complent secundam in tentionem. Cataplasma. Sumach. Viceris curatio in herpete quę tertius est scopus. Herpetis curatio. N curandis herpetibus, sicut & in alijs eiusmodi spontaneis ulceribus, quae ex mordenti, & acri humore oriuntur, tres scopi communes sunt obseruandi. Primus est, ut humoris in partem affectam confluxio inhibeatur. Secundus, ut quicquid in laborantem particulam confluxit, & eidem inhęsit, uacuetur. Tertius, ut sanetur ulcus. Primum scopum, seu primam intentionem assequimur, totum corpus, medicamine, humorem unde uitium enascitur, educente, expurgando. Mox repurgato corpore humorem influentem reprimendo, regerendoque. Ergo in nerpete exedente, medicamento utendum est, quod flauam bilem per aluum exigit. Hunc enim purus, ac syncerus (uti diximus) biliosus procreat succus. Proindè sit, ut quantum ad totius corporis euacuationem attinet, comedentes herpetas similiter ut erysipelata curare oporteat. Itaque quoniam tenuis humor est, qui id uitium creat, abundè est Galeno, etiam aluum leniter soluisse, uel urinas, per ea quae id modicè efficiunt, citasse. In altero uerò herpetum genere, quem à similitudine, quam habet cum milio, miliarem & cenchriam Graecè appellari diximus: medicamento opus est, quod mistae sit facultatis, hoc est, quod bilem simul & pituitam educat. Quibusdam enim non sine ratione (ut Galenus ait) uisum est in eiusmodi uitio bili esse aliquid pituitae admistum. Porrò uacuato, ut decet, eo, qui in corpore redundat, ac uitium committit, humore: medicamentis utendum est, quae influentem humorem reprimant, regerantque. Tutior nanque ac conuenientior tunc fuerit eorum usus. Quandoquidem (inquit Galenus) si quis exiguum uitiosi humoris, post ritè factam purgationem adhuc in corpore remanens ad uiscera, & magnas uenas re trudat: nullum profectò quod sensu percipiatur malum committet. At si (inquit ille) eius non leuis quantitas sit, in princeps aliquod membrum aliquando procumbit.","prev":{"citation":"De chirurgia 30","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/30"},"next":{"citation":"De chirurgia 30.5-8","label":"30.5 to 30.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/30.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/30.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}