{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 300","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 300","ref":"300","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/300","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/300.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"A septimo autem uel nono die, ubi dolor, punctio, atque inquies remissa est, & ulcus benè coloratum ac ferè mundum, ad cutem, ac cicatricem inducendam animus uertendus est. Quod fit, si ex unguento calcis usitato, sam buci, uel plantaginis, uel betae folia illita imponantur, ac bis terue in die innouentur. Illini etiam possunt unguento albo caphurato, & unguento ex plumbo, quod ex oleo rosaceo, cęra & plumbo combusto fit. Ex unguento item pom pholygos, siue ex tutia, ex unguento ex minio cocto uel crudo. Quòd si haec etiam unguentorum genera non suffecerint, accommodatissimum est, de sambuco: quod hoc modo fit, corticum uidelicet Sambuci uiridium selibra, olei rosacei uncijs octo, quae ubi lento igne ferbuêre, atque excolata sunt, cerae albae sescuncia, cerussae tenuissimae unciae tres addendae sunt, ac simul agitandae. Cicatricem his breui temporis spatio & minus turpem induxeris. Super item inspergendus puluis est ex tutiae praeparatae semuncia, aeruginis ad nigredinem combustae drach mis duabus. Aluminis saccarini drachma una, balaustiorum uncia una. Aut un guentum lene in plumbeo mortario fiat ex plumbi usti eloti, tutiae lotae, lithargyri loti, cerussae lotae, singulorum semuncia, cum rosaceo immaturo, aut myrteo, & solani succo: adustioni semper mirifice prodest. Cinis item columbini, uel caprini, uel bouilli, uel arietini stercoris. Item ex myrto, aut tamarice, aut lentisco, aut communis cinis, aut conchiliorum, cum rosaceo aut myrteo illitus quàm optimus semper est. Quòd si adustio ad corruptionem, uel corrosionem transire uideatur, tum eo modo curetur, quem ulceris malignitas requisierit. Ratio autem uictus, & medendi in adustionibus talis adhibeatur, ut ab abscessu, & corruptione metus nusquam iure esse possit. De oßibus adustis, & quo pacto aceruata putredine liberentur.","prev":{"citation":"De chirurgia 299","label":"CAPVT XIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/299"},"next":{"citation":"De chirurgia 300.1-4","label":"300.1 to 300.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/300.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/300.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}