{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 303.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 303.9-12","ref":"303.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/303.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/303.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/303.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Non ab re mihi uideor haec commemoras se, quanquam uulgo ferè nota sunt: feci enim, ut si fortè non fuerint: promptiora tibi sint aliqua saltem ex eorum simplicibus, quae nusquam non erunt, unde aegris auxilia facilè peti possint. De victus & medendi ratione. CAP. IIII. ICTVS ratio in uulneribus capitis, talis esse debet, ut caput uaporibus, & malis humoribus non impleatur. Quamobrem à principio, si non obstet uirium imbecillitas, tenui uictu semper utendum est, sin autem, uirtuti ante omnia consulendum. In thoracis uerò, propter continuam spirituum resolutionem liberalius est agendum: id est cibis, & potionibus non ita parcè utendum: quae & multi, & optimi nutrimenti sint, & facilè concoquantur. Vt sunt iura, contusa, consumpta, nisi, ut ex Gal. dictum est, sanguis astringendus sit. In eo enim casu exiguus cibus auersionis, & astrictionis causa est. Ego uerò tamen hodie non ausim in omnibus cibum imminuere, propter quorundam intemperantiam, qui ob tenuiorem uictum facilè deficiunt. Potio autem in capitis uulneribus, pectoris, & uentris, aqua pluuialis, chalybata (ut dicunt) cum saccaro, uel iulebo, uel granatorum uino esse debet, aut cum his aqua ex decocto seminis coriandri, aut nucleorum pineorum, & praecipuè in pectoris uulneribus. Cum autem sanguis astringendus est, aqua ex thuris decocto uel mastiches, aut pluuialis chalybata, aut portulacae danda est. Nos uerò libentissimè uinum aqua mistum à primo die ad sanguinis astrictionem, & uirtutis refectionem concedimus. In uulneribus autem inferioris uentris adhibenda omni diligentia cura est, ne cibus excrementitius sit, ne laesa intestina eo grauentur, impleanturque, atque ita uulneris curationem impediant. Sit igitur in septimum, uel quartum decimum diem, ijs, qui fit cum aqua pluuia li chalybata lento igne ex furfuribus triticeis, aut hordeaceis, aut miliaceis uehementer expressa, atque excolata, saccaro adiecto: qua cum ego intestina animalium elixo, uitulina scilicet, uel arietina, uel hoedina, uel generis eiusdem, atque cum saccaro, aut sine eo, idem ius ter quaterque in die praebeo.","prev":{"citation":"De chirurgia 303.5-8","label":"303.5 to 303.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/303.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/303.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 303.13","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/303.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/303.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}