{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 304.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 304.1-4","ref":"304.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/304.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/304.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/304.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Testiculi etiam gallinacei, & morselli cum gemmis nec inconuenientes, nec iniucundi esui sunt. In regimine autem pharmaceutico capitis uulnerum, illud animaduertendum est quod à principe ex authoritate Hippocratis obseruatur, ne scilicet superfluis humoribus impleatur caput, atque abscessus excitetur. Detur itaque catholici, aut casiae sescuncia cum puluere stecados, aut catapotia mastichina, aut manna, aut casia cum puluere Mesuae ex rhabarbaro, mumia, & rubia. In uulneribus uerò pectoris ad septimum usque diem pharmaca differenda sunt: ac potissimum si sanguinis fluor aegrum infestet. In eo enim casu nihil medicinae conuenit, nisi astringens ex ijs quae praeposita sunt. Casia enim propter eius lentorem ab incisis membris prohibendum rectè non datur. Quòd si tamen ex aliqua causa cogenti danda sit, cum praedicto Mesuae puluere assumatur. Quo quidem sine ea uti satius est. Prae betur etiam pulpae tamarindorum sescuncia, aut catholicum, aut manna, quae me dicina omnium praestantissima est. In uulneribus autem uentris, perniciosum ex coto medicamentum est, praesertim laesis intestinis: majus enim detrimentum, quàm auxilium afferat necesse est. Quinimò tota intentio esse debet, ut clystere per inferna curentur: qui fit ex rosarum immaturarum, baccarum myrti, sumach (ut uocant) thuris, mastiches, amyli triticei uel hordeacei, nucum cupressinarum uiridium, boli armenici, terrae sigillatae, farinae fabarum nigrarum, caudae equinae, singulorum semuncia: ferueant cum uino sanguineo, aut aqua myrtearum baccarum, excolenturque ut assolet. Cui ego clysteri adijcio idem intestinorum decoctum cum eodem puluere, quem supra posui. Quod celerius & perfectius egerit sine uentriculi concoctione & digestione iecoris, in quibus uires medica menti debilitantur. Sanguinis autem missio in capitis & uentris inferioris uulneribus, eadem serie exequenda est, ut de uulneribus extrinsecis dictum habeo, pro uirium scilicet ęstimatione. At in ijs quę thoracis sunt, formidulosa est. San guis enim, qui ex uulnere penetranti fertur, multum sanè spiritalis est, maiorem que ob id imbecillitatem, ac resolutionem facit, quàm qui aliunde erumpit. Qua propter eius detractio non ita liberè in thoracis uulneribus fit, ut in caeteris alio rum membrorum.","prev":{"citation":"De chirurgia 303.13","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/303.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/303.13"},"next":{"citation":"De chirurgia 304.5-8","label":"304.5 to 304.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/304.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/304.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}