{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 305","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 305","ref":"305","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"ALFONSI FERRII NEAPO LITANI MEDICI. De Caruncula siue Callo, Quae Ceruici Vesicae innascuntur. Liber. AD PHILIPPVM ARCHINTVM. PRAEFATIO. ECTE ILLI QVIDEM MIHI INTERDVM sensisse uidentur, qui naturam homini iniustiorem nouercam, quàm aequam matrem esse uoluerunt. Etenim si eius uitam ab origine per aetates contemplemur, tot miserijs, tot aerumnis premi reperietur, ut non iniuria dici posse ui deatur, nihil esse miserius homine. Scilicet parum fuerat eum amplius quam trecentis morborum generibus affli ctasse, nisi & excrementorum itinera miseris quandoque modis intercluderentur. Quot enim & qualia sedis uitia uidemus, & quàm difficili ratione tolluntur? Sed omissis caeteris, quid de caruncula siue callo dixerim, quae ceruici uesicae innascuntur, quàm miserè hominem torquent, quàm habent pessimè? Profectò omnibus dierum ac noctium horis (ubi maximè increuêre) mortem ante oculos obuersari uideas. Quod quidem certè eò etiam atro cius est, quo sibi minus, uel admodum parum adhuc auxilij inuenit: cùm morbi alij uel sexcenta quisque remedia repererint clarissimorum uirorum innumeris monumentis illustrata. Quamobrem nos hanc etiam prouinciam, ubi Ligni sancti (ut uocant) multiplicem medicinam scriptis nostris ostendimus, ac Sclopetorum, siue Archibusorum (ut appellant) uulneribus Medicam opem attulimus, eò libentius suscepimus, quod medicinae studiosis, iuxta atque eo morbo la borantibus rem gratissimam facturi esse uideremur. Quapropter quicquid per multos iam annos, & Neapoli, & Romae Chirurgicam facultatem publicè profitendo, uel intra priuatos parietes legendo, uel disputando, uel longo medendi usu ad eam rem maximè idoneum esse cognouimus, in hunc librum studiose coniecimus, ut in promptu uel omnibus haberetur, unde sibi quisque copiose, ac salutaria remedia suppeditaret. Quòd si tam honesti desiderij Dij nos compotes effecerint, immortales illis gratias in perpetuum acturi, amplissima sanè praemia nostrorum laborum uidebimur esse consecuti. Quanquam nihil est cur desperem, aliquam etiam nos ex his scriptis gloriolam (si modò ea moueamur) adeptum iri, cùm tibi uir praestantissime, atque omnium scientiarum gene re ornatissime, probata olim ualde fuerint. Meministi enim te, cùm iam abhinc quinquennium (quae tua humanitas est) illa perlegisses, magnoperè me fuisse hortatum, ut in publicam hominum utilitatem in lucem edere diutius non differrem, adiecistique arridens renitenti mihi, existimare te Venusini Poetae praecepto iam satis admodum fuisse factum. Quamobrem nos tanti uiri autoritate, ac tam graui sapientique iudicio adducti, tuis auspicijs, tuoque nomini consecrata (etsi serius fortasse quàm par erat) foras damus. Et cui enim melius, quàm tibi ui ro doctissimo ac sapientissimo (caeterarum autem laudum tuarum altum pelagus temere non attingam) dicari potuerint? Suscipe igitur benigno uultu, quale id cunque est muneris (plura enim in praesentia non possumus) & Alfonsum tu um praeclarissimis tuis uirtutibus tibi addictum (ut facis) ama. Sed iam satis superque pręfati ad eam ipsam rem (qualis tibi cunque rursus uideatur) propius accedamus.","prev":{"citation":"De chirurgia 305.6-8","label":"305.6 to 305.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305.6"},"next":{"citation":"De chirurgia 306","label":"ALFONSI FERRII NEAPO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/306"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}