{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 305.6-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 305.6-8","ref":"305.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305.6.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Praetereà ratio atque experimentum docet, quae per motum acuuntur, inflammanturque uenenata fieri: ut ex ijsdem fulminibus potissimùm ostenditur, quibus icti alij sta tim pereunt, nullo apparente adustionis signo: alij aduruntur, alij infuscantur, denique alijs alij modis mirificam maximè eorum uim experiuntur. Quae cum ueneni maxima iudicia sint, ac Sclopeti siue Archebusi, caeteraque eiusdem generis tormenta in morem fulminis, feriant, de pulueris eorum ueneno dubitan dum non est. neque inconueniens est, medicamentum idem diuersos producere effectus, si diuersis modis exhibeatur, ut in eo libro, quem scripsimus de ligni sancti multiplici medicina latiùs dictum est. Quin & interdum uenenum ueneno curatur, ut scorpionis ictus, scorpione contrito, impositoque. Neque illud multum ad rem pertinet, scilicet uenenata omnia igni destrui, ac resolui, tum ex eo pulueris uenenum uulneribus non afferri, falsum enim id esse primum coelestia fulmina ostentant, quibus tacta uel semper, uel plerunque ueneno inficiuntur: ut animalia, ut uina: quae subinde sine periculo assumi non possunt. Ostendunt etiam fulmina bellica, quae coelestium bona ex parte imitantur naturam. Quare & si quae percussere, non inficiuntur ita, ut non tutò assumantur, uirulen tum tamen globum non ita dissipant, ac dissoluunt, ut quod habet uenenum, ad uulnera non afferat, ut toties experimentis comprobatum est. Quamobrem concludimus, tum ex ijs quae dicta sunt, tum quae dicere possimus, nisi breuita ti consuleretur, puluerem hunc uenenatum esse, atque ex eo illata uulnera non carere ueneno, ut dictum est.","prev":{"citation":"De chirurgia 305.1-5","label":"305.1 to 305.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 305","label":"ALFONSI FERRII NEAPO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/305"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}