{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 31.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 31.5-8","ref":"31.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/31.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/31.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/31.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Pessima ta men in obscoenis sunt, maximeque ubi sanguinem fundunt. Auicenna uidetur huusmodi uerrucae genus tusium, uel, ut alia habet lectio, tarsecum nominasse. Ex uerrucarum quoque genere sunt, uocata ab Auicenna cornua non alio à caeteris distantia, quàm quòd oblonga sunt, & instar cornuum recuruantur. A clauis non magnoperè differunt calli, quos Graeci uocant τύλλους, nisi quòd per se indoloro si sunt, eodem quo cutis colore, neque spontè, sed ex labore obdurata cute gignuntur. Verrucarum iudicia, & curatio. X his acrochordon. & thymion saepe etiam per se (ut retulit Celsus) finiunEtur, & quo minora sunt, eò magis. Myrmecia, & claui sine curatione uix unquam desinunt. Acrochordon, si excisa est, nullam radiculam relinquit, ideoque ne renascitur quidem. Thymo, clauoque excisis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit. Myrmeciae latissimis radicibus inhaerent: ideoque, ne excidi quidem sine ulceratione magna possunt. Clauum subindè deradere, commodissimum est, & aqua tepida perfundere. Nam sine ulla ui sic emollescit. Ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur. Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deindè imponat resinam, cui miscuit pulueris paulùm, quem ex lapide molari contrito fecit. Caetera uerò genera, ut ab eodem Celso traditur, medicamentis aduranda sunt. Alijsque id quod ex fece uini: myrmecijs, id quod ex alumine, & sandaracha fit, aptissimum. Paulus Aegineta, lib. 4. cap. 15. plurima enumerat, quae uerrucas huiusmodi, praesertim sessiles, & pensiles tollunt, exteruntque. Cuius generis sunt, elaterium (quod succus est fructus cucumeris agrestis) cum sale infricatum, thuris cortex cum aceto, grossi, id est, primitiuae sicus, quae uelut pręcoces non maturescunt, cum aceto, farina, & nitro. Idem quoque illi praestat succus, seu liquor fici arboris illitus, tithy mali, smaridis piscis caput salsum concrematum, aerugo cum sulphure uiuo, hoc est, ignem non experto combusta, ocymi folia cum atramento sutorio, quod GraeAqua ex sarci chalcanthum uocant, sarmentorum adhuc uiridium ustorum, quod distillat mentis distilsimus ouillus cum aceto, hircinum fel illitum, heliotropij magni fructus per se il lans.","prev":{"citation":"De chirurgia 31.1-4","label":"31.1 to 31.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/31.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 31.9-12","label":"31.9 to 31.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/31.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/31.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}