{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 311-2","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 311-2","ref":"311-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/311-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/311-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/311-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"CAPVT XII. Rudentis Medici consilio prouidetur, ne caruncula, uel callus (ut quandoque accidit) rursus innascatur: quod quidem rebus sex non na turalibus sit, prohibendo scilicet humorum acumen atque adustionem, & à noxijs abstinendo, ne rursus humores defluant locum infecturi. A uenere igitur potissimum abstineat, qui iam sanitatem est consecutus dum cicatrix benè inducta sit. Alioquin facillimè locus labefactari posset: utpote infirmus, ac debilis. Idcirco praeter illa, quae ad uictus rationem, & Pharmaceuticum regimen attinent, optimum quidem remedium fuerit ligni sancti decoctum: ut in eius libro diximus, cùm de renum & uesicę ulceribus ageretur. In omni enim curatione atque in omni aetate, & in quouis humoris affectu, siue calidus, siue frigidus sit, salutarem inde habebis medicinam. Quòd si ab usitata atque integra eius assumptione abhorreas, in prandio saltem, & coena eo abstinendum non est: cuius pręparandi rationem eodem loco descriptam inuenies. Vrinę au tem iter rectè tuebere, si candelam butyro, aut oleo myrteo, aut rosaceo, aut amyg dalino, aut aliquo unguento ex his, quae cicatricem inducunt, illitam immittas. aut ea ex emplastro chalcitidis, uel diapalmae fiat: quae siue per se, siue ex aliquo oleo inuncta mirifice prodest. Si autem inter immittendum carunculę, uel calli impedimentum, id est, eminentiam sentias, ex uiridi caera, hoc est, ex aerugine rasa commista (ut Pharmacopolae nouêre) conflanda est. Aut aliquid olei uitrioli distillati, ei caerae uiridi, uel alicui dictorum Emplastro more artis admisceto. Desiccat enim, carnemque omnem superfluam minuit. Ita ut non modò praeseruandi, sed etiam curandi praesentaneum sit remedium. Quae omnia, quoties opus fuerit, repetenda sunt. Haec habui de huius carunculae morbo, quae dicerem, cum praesertim breuitati pro uirili consuleremus. Quae si Medicis (ut spero) probabuntur, non dubito, quin & aegris ualetudinem medendo, & sibijpsi decus quàm facillimè pariant. FINIS.","prev":{"citation":"De chirurgia 311","label":"CAPVT X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/311"},"next":{"citation":"De chirurgia 311-3","label":"LEMBERGII ILLVSTRISS, PRINCIPVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/311-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/311-3"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}