{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 321.1-3-6","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 321.1-3-6","ref":"321.1-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.1-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.1-3.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"SCIIS VIDO VIDIO FLORENTINO INTERPRETE. VIDIVS LECTORI. OSTREMI libri de fascijs, de laqueis, de machinamentis non reperiuntur (quod sciam) nisi in eo codice, cuius mentionem fecimus in epistola ad regem, in quo sunt tres auctores de fascijs, Galenus, Soranus, & Heliodorus, è quibus eoo Latinum feci Galenum duntaxat, nam qui hunc norit, reliquos plane norit. Sed an eiusmodi liber germanus sit Galeni, dubitare nemo debet, nam uel ipso prooemio conuincitur, atque hic est liber ille, quem ipse pollicitus est in secundo commentario de officina medici. Verùm desiderantur in Galeno quaedam, quae placuit accepta à Sorano & Heliodoro in hunc librum inserere, ne qua supersit humani corporis pars, cuius uinculum in hoc opere non reperias: quae suppleuimus putamus, uel ab auctore omissa, uel (quod magis probabile est) intercidisse. neque enim uerisimile est Galenum tam Sorano quam Heliodoro posteriorem, qui ab utroque multa alia de fascijs mutuatur, quae nunc de siderantur, omisisse, nec singulis partibus (ut pollicetur) suam uinciendi rationem assignasse. Huc accedit quod de scriptio Asciae uinculi, quam posuit Heliodorus ad uinciendum femur, in libro Galeni non legitur, licet eius meminerit saepe numero, quia tamen necessaria fuit, praetereunda fuisse non uidetur. Vbicunque autem aliunde quidquam petemus, auctoris nomen maiusculis literis notabimus, hoc pacto. EXIORANO, EX HELIODORO, cumque ad Galenum reuertemur. Nunc Galenus. IPPOCRATES ILLE AVCTOR VETVSTIS simus mundiciem spectans, quam exigunt alię artes in agendo, mihi uidetur non inconsideratè protulisse, Nobis sanè placet in arte uniuersa animi intentionem adhiberi. in quacunque enim opera decore agere recteque possumus decorè ac rectè agere conuenit quaecunque mun diciem celeritatemque admittunt, celeriter mundeque conficienda sunt: atque ubi dolor euitari possit, quàm maxi me iocunde: tum reliqua huius generis omnia pręclarius agere debemus, quam alij eiusdem artis Professores.","prev":{"citation":"De chirurgia 321.9","label":"DE RECTA LVXATA INSTAVRANDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.9"},"next":{"citation":"De chirurgia 321.7-9","label":"321.7 to 321.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.7"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}