{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 322.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 322.1-4","ref":"322.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Sed satius fuit eos dignoscere, non uinculorum uarietate accidere, quod adducunt, sed inscitia alligantium, qui ualenter adstringunt, oportuit enim ita deligare, ut Hippocrates docuit, cum ait, in his autem maximè ad uin „ culum pertinet ut arctetur quidem sic, ut quae iniecta sunt neque recedant, ne „ que comprimant, sed fulciantur non tamen cogantur. aequum autem fuit ubi „ Hippocratem citarunt, illud adiungere quod in Hippocratis oratione resta „ bat, non enim simpliciter scripsit. Sed, qui praestantia uincula amant, complura alia laedunt. Verùm subiecit, sine mente, intelligant autem ex ijs quae mox persequar, uinculum uarium nullo modo ab Hippocrate submoueri, ipse igitur in libro de officina medici fasciandi rationem agens, ubi narrauit quid uincula requirant dum inijciuntur, quid postquam iniecta sunt, subdit. Quod iniectum est, ut rectè, ut decorè: rectè intelligit iniectum, quod confert: decorè, quod elegans est. ut autem exponat quid sibi uelit decore, addit. Decorè quidem, ut simpliciter, ut distinctè: adiungit autem uerbum simpliciter, non quo ex toto declaret decore, sed ex parte, quasi dicat uinculum simplex sit, & distinctum, quod euidentius colligitur ex ijs, quae subiecit. Aut similibus & aequalibus, aequaliter & similiter, aut inaequalibus & dissimilibus, inaequaliter & dissimiliter. Species autem simplex orbicularis ascia, sima, oculus, rhombus, dimidiatus. aptetur uerò species speciei, ac morbo illius qui deuincitur. Ergo uinculi speciem, quae simplex est orbicularem esse necesse est, sed ascia omninò sima est, atque ita quod prorsus aequale est, erit sibi simile, quod inęquale, dissimile. num igitur deterrentur idem de sententia, quia uaria uincula repudiari ab Hippocrate uoluerunt, fatentes asciam, oculum, rhombum, dimidiatum, uarijs assignari? an praeter haec illis commemorem eundem Hippocratem in libro de articulis, ad fractum iugulum, uinculum admouere, quod à gruis similitudine γερανίδα nominauit, idque uarium esse? Sciant autem quibusdam partibus, cuiusmodi femur est, ubi repositum est, atque humerus & cubitus aliaque plura nullum aptari uinculum posse nisi uarium. Hactenus de his. pergamus iam ad fasciarum uinciendique rationem, scrutemurque in primis, ut fasciae inter se distent, materia, habitu, longitudine, latitudine, structura.","prev":{"citation":"De chirurgia 321.7-9","label":"321.7 to 321.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/321.7"},"next":{"citation":"De chirurgia 322.5-6","label":"322.5 to 322.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}