{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 322.5-6","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 322.5-6","ref":"322.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Materia igitur inter se dissident, quoniam nonnullae linteae sunt, nonnullae ex lana, aliae ex membranulis, quarum usus, cùm neque unus sit, neque similis, sed dispar, ubi opus erit, eas accipere conabimur, quae morbo maximè congruant. quaecunque ergo adstringenda erunt, linteis alligabimus, at ubi adstringere non oporteat, propterea quod hoc inflammationi sit inimicum, sed abunde sit continere uel tegere, ex lana, ex membrana uerò secuti Hippocratem, ubi nasus uel maxilla comminuitur, extremitatem membranulae parti quae uinculum postulat, agglutinantes: Habitu, cum aliae glomeratae aliae scissae sint, assutae aliae: Glomeratę sunt, quae ex habena in longitudinem fiunt, quibus nihil assuitur, tales sunt quibus perfracta membra uinci untur, scissae, quae ex uno linteo extremis partibus uel alibi scisso conficiuntur, quales sunt, quae ad capitis uulnera dantur (cancri dicuntur) siue in quatuor partes scindantur, siue in sex, siue in octo, assutae ex pluribus habenis uaria figura inter se iunctis componuntur, quales sunt, quae suspendunt, quae cingunt, quae mammas deuinciunt, quae mammis & loco praeterea, qui iuxta anum est, accommodantur: Longitudine, cum quaedam breuiores, quędam longiores sunt: Latitudinis eadem ratio est, siquidem tam haec, quàm illa debet uinciendis partibus respondere: Structura, nam aliae texuntur, aliae constant ex materia per se coacta, uel certo ordine implicata, quae simplici textura fiunt, nonnullae hac de causa texuntur, nonnullae conficiuntur ex tela, quae ad alium usum texta scinditur in fascias, his plerunque uulnera obligamus, illis utuntur uenatores ad crura defendenda, eaedem primae palmae parti circumdantur, quae ex implicata materia fiunt, ab aurigis ad latera continenda adhibentur. Est autem perpetuum, ut qui uinciunt, fascijs abundent, & quas habent, sciant quàm optimè ad hibere, atque ubi deligendi locus est, tales accipiant, quales docuit Hippocrates, quum inquit. Iam uerò fasciae parentur, leues, tenues, molles, mundae, latae, sine suturis, sine eminentijs, ita ualentes, ne extentae rumpantur, & paulo am plius. Mundas quidem esse conuenit, quoniam sordidae praeterquam quòd indecorae sunt, liquore aliquo respersae, non madescunt, deteriusque id reddunt, quo perfunduntur.","prev":{"citation":"De chirurgia 322.1-4","label":"322.1 to 322.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 322.7-10","label":"322.7 to 322.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.7"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}