{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 323","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 323","ref":"323","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/323","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/323.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":444,"text":"Quibus autem sursum labitur, ab inferiori parte suspendenda est: quibus de „ orsum à supriori. ubi nihil tale est, quemadmodum in capite, qua maximè aequale est contineri fascia debet, & duci quàm minimè obliqua, ut postremo obuoluta, qua ualentissimè haereat uagos circuitus contineat. Oportet praeterea deligantem ad ea respicere, quae in uinculo requiruntur, cuius Hippocrat. duas esse species testatur, unam eius quod inijcitur, alteram eius quod iniectum est. utrobique autem summa cura enitendum est, dum uinculum inijcitur, ut celeriter, iocundè, promptè, eleganter: celeriter quidem ut opus expediatur: iocunde, ut facilè praestetur: promptè, ut ubique sit in promptu: eleganter ut oculos delectet. Cum iniectum est, ut rectè, ut decorè habeat, nihilque absit ex his quae supra opus esse retulimus. De usu autem uinculorum scire licet, quaedam ea de causa adhiberi, ut continendo curantibus praesidijs subseruiant: alia non propter hoc, sed ut ipsa per se agant, quibus curatio committitur. in his maximè attendendum à qua parte fascia ordiatur, qua circumeat, qua desinat. quae singula exquisitius conscribi non possunt, docere tamen uiam licet per quam medicus facile iudicare de singularibus poterit, naturam singularium partium perspiciens, quàm facile alligentur, suspendantur, collocentur: atque insuper quid uinculum ualeat: efficit enim, ut quae abscesserunt propellantur, hiantia coniungantur, peruersa dirigantur, atque omnium contraria praestentur. Oportet autem si quid abscessit, ita deuincire, ut quae sublimia sunt, sedem contingant, hoc est, locum unde recesserunt, at non premant: incipiendum uerò à parte sana, & qua ulcus est finiendum, ut quod subest effundatur, & aliud ultra non coeat. Sed quae abscedere uolumus, contrario modo pe nitus alliganda sunt, atque ubi in unum adducere conuenit. Verùm ubi, quae hiant, hoc est, quae in exteriorem partem conuersa sunt, longe initio accepto coniungenda sunt, in caeteris eodem modo uinciendum, tantum ab ulterioribus aliquid adducendum erit, paulatimque comprimendum, primo minimum, deinde magis, maximae compressionis terminus sit, ubi se contingunt, aptanturque, sed non urgent. Verùm in diducendis, quae contracta sunt, si inflammatio est, supersedendum est, si ea non est, praeparatione eadem utendum, sed uinculo contrario, dirigere item ubi peruersa oporteat, caetera fieri eadem debent, tum quae recesserunt adducenda sunt, contraria autem contra. Haec omnia medicum quasi leges tenentem obseruantemque expedit id eligere, quod singulis uitijs idoneum est, minimeque ad certos locos consilium dirigere. Nos, quanquam in uino quoque casu, qua primum ordiri uinculum oporteat, perfectè explicare difficile est, dum tamen fasciarum rationem indica bimus, ut res euidentior sit, locos statuemus, à quibus ordiri potissimum conueniat: medicus uerò in agendo ubique illum eliget, qui maximè in rem erit. Linteum scissum ad summum caput, & ei proximam regionem. Linteum iustè magnitudinis scinditur in partes sex, & medium qua uerticem complectitur, integrum relinquitur, ex partibus uerò pendentibus mediae findantur è regione aurium, ac sub mentum demissae, nodo inter se uinciantur.","prev":{"citation":"De chirurgia 322.11-12","label":"322.11 to 322.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/322.11"},"next":{"citation":"De chirurgia 324","label":"SCIIS VIDO VIDIO FLORENTINO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/324"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}