{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 326.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 326.1-4","ref":"326.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/326.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/326.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/326.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"senserunt) ad suturas, ubi dehiscunt (uel ut alijs placet) ad partium, quas uulnus diduxit, glutinationem, atque ad emittendum humorem, eo, quòd comprimendi uulneris uim habeat. Sic autem circuire debet: fascia à la & tere capitis orsa, obliqua ducenda est ad uerVII ticem atque alterum tempus, deinde malis utrinque circundanda & obliquè parti prius obuolutae aduersa in modum literae X ad occipitium dimittenda, inde obliqua, sic, ut à priori circuitu distet, per malas porrigenda est ad alteras malas, ac rursus obliqua sursum danda ut bis X literam repraesentet, quodque in medio est rhombi figuram accipiat, quo facto ad occipitium ferenda est, & fronti in orbem inijcienda, eatenus autem circumagenda, ut quae nuda sunt, includantur. Semirhombus uel lepus sine auribus. VII. Huic, & illi cui nomen est Tholus, in omnibus eadem uis est. Ratio adhibendi huiusmodi est: Fasciae caput occipitio inijcimus, eamque sub infimam auriculam obliquè inter frontem & uerticem ad occipitium ducimus, tum inter frontem & uerticem priori parti aduersam ac sub infimam auriculam ad occipitium attra himus. post haec fronti circumagimus sic, ut quod medium est, semirhombi effigiem referat. extrema uerò fascia, non modo in hoc, sed in alijs quoque capitis uinculis, fibula à latere uincienda est. Possumus etiam si ex usu sit, fasciam cir cumducere, non ab inferiori parte sursum, sed contra. Vinculum ad caluariam, vel scapha, vel Tholus, seu Dioclis, seu Glaucij. XI. VIII. Maximè idoneum est, ubi summum caput, & quod inter ipsum & frontem est, uin cire conuenit. hoc autem modo ipsum inijcies: orsus ab occipitio fasciam rectè per uerticem duces ad frontem, ibique sinistrae manus digito indice continebis, & iuxta priorem partem rursus ad occipitium demittes, ab eoque tertio ad frontem porriges iuxta partem priorem, ubi ipsam obuolues per eum sinum, qui à digito tene batur, postremo fronti circumages. Thais Perigenis, quam alij ad Molpi eam auctorem referunt. al X. Adhibetur eadem causa, qua Tholus, sed quandam praeter usum elegantiam habet.","prev":{"citation":"De chirurgia 325","label":"ISICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/325"},"next":{"citation":"De chirurgia 326.5-8","label":"326.5 to 326.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/326.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/326.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}