{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 33.13-15","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 33.13-15","ref":"33.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.13.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Prima est Auicennae, nempe spongia imbuta aqua lixiua, ex cinere fici, utilis, & ill cis, quae species est quercus, & particulae admota: siquidem huic magna uis iness exsiccandi, ac detergendi. Secunda est Bruni, quam & usurpauit Theodoricus. Recipit autem aluminis, sulphuris, myrrhae, & salis, singulorum pares portiones: miscentur haec omnia cum rosaceo, & aceto, & fit linimentum, quod praecedenti remedio potentius adhuc exsiccat. Tertia rursus est Auicennae, cuius descriptio est talis: Recipit stercoris uaccini, lib. semis, olibani, styracis, usneę, id est, mu sci arborum, qui Graecis bryon dicitur: calami aromatici, spicae, absynthij, singulorum semunciam: confice omnia cum aceto, & decocto caulium, siue brassicae, & fiat emplastrum. Atque haec quidem ratio est curandi oedematis, quod resolutione termi natur. Si uerò digestioni non cedat, sed ad suppurationem spectet, unguentum è succis diachylon nominatum, atque id maximè, quod à Rogerio compositum est, perquam utiliter apponitur. Ad id etiam confert, uel magnoperè, & sequens emplastrum quod recipit maluam, brancam ursinam, (uel si mauis dicere hircinam, quae & achantus, & achanta dicitur) radicem althęae, radicem lilij, cepas assas, limaces, fer mentum, & semen lini: cocta, & subacta, & cum axungia, uel butyro mista, rediguntur in formam emplastri. Aliud ad idem summè efficax. Accipe succi ebuli, sam bucci, oxylapathi, quod nostrates officinae lapatium acutum nominant: leuistici, seu ligustici, & marathri: ex horum singulis quantum lubet, pari tamen pondere: Posca aquosa. Emplastrum RALIS. Remedia incrementi tempore admouenda Lib. 14. Ther. & 2. ad Glauc. Status & declinationis remedia. Spongia lixiuio imbuta.","prev":{"citation":"De chirurgia 33.9-12","label":"33.9 to 33.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.9"},"next":{"citation":"De chirurgia 1","label":"INSTITVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}