{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 33.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 33.5-8","ref":"33.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Secunda intentio completur praeparantibus, seu aequantibus (quae uulgò digestiua uocant) & uacuantibus materiam illam pituitosam, qua scatet corptis la borantis. Ergo genus aliquod oxymelitis offerendum est, quod pituitam in cor pore delitescentem possit incidere, & detergere. Deinde praeparata hoc modo expulsioni antecedens materia, medicamento aliquo phlegmagogo, id est, pituitam expurgante, ex periti alicuius medici praescripto uacuanda est. Quod si (inquit Guido à Cauliaco) plethora adesset, tutò uena aperiri posset: non citra tamen pe riti alicuius etiam medici consilium. At uix unquàm in corpore plethorico uisuntur oedemata saltem legitima. Nam in eo non magis pituita, quàm caeteri humores abundant. Proindè uix sola, & non alijs humoribus permista, in particulam aliquam corporis plethorici influere potest. Quare uenae sectio in oedemate saltem legitimo nequaquàm ex usu esse uidetur. Tertia intentio perficitur in prin cipio admotis repercutientibus: non ijs quidem quae natiua sua frigiditate uehe menter stringendo repellunt, sed quae non inualidè siccandi, & modicè digerendi uim habeant: ea aggregantia exsiccationem, & resolutionem uocant. In augmento ue rò discutientibus paulò fortioribus. At in statu, circa eius finem praesertim, & sta ta iam fluxione, puris, ijsque fortissimis digerentibus, seu resoluentibus. In declina tione autem absumentibus seu (ut dicunt) consumptiuis, & exsiccantibus, si resolutione saltem terminari debeat. Si uerò degeneret in abscessum, quem exituram uocant, maturantibus, & reliquis quae in curandis abscessibus proposita sunt auxilijs, curabitur. Porrò auxilia reprimentia, siccandi simul & digerendi facultate prędita, quae competunt initio oedematis ex pituitosi humoris influxu creati, tribus praesertim formulis comprehenduntur. Prima est Galeni lib. 14. Therapeutices, & se cundo ad Glauconem: ubi inquit: At si ex pituitoso humore in particulam influen „ te oedema constitit, abundè aliquando satisfacit spongia, quae ex aqua, in qua sit „ aceti aliquid, maduerit. Porrò haec ita attemperabuntur, ut uel bibi possint, uel „ ut non multùm supra hoc aceti habeant. Deligare uerò spongiam debebis, ab in„ feriore parte incipiens, ac supra finiens. Esto autem spongia (modò conductura „ sit) omninò noua.","prev":{"citation":"De chirurgia 33.1-4","label":"33.1 to 33.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 33.9-12","label":"33.9 to 33.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/33.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}