{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 333.4-6","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 333.4-6","ref":"333.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/333.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/333.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/333.4.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Eandem quoque sic circumagere licet, ut à priori parte oculis exponatur, id quod fit, ubi non à priori parte, sed à posteriori aeque circumeat. LXXXVIII. Vinculum, quod à fulmine κεραύνιος appellatur. Idem efficit, atque illud, quod proxime positum est, fasciam iustè longitudinis atque latitudinis mediam in longitudinem scindimus, dum recipere caput possit, ex capitibus uerò unum à uentre, alterum à dorso patimur dependere, post haec imponimus id uinculi, cui nomen est Thorax X literam repraesentans, ima que capita prioris fasciae scissa in plures partes pendere sinimus. xc. Simplex vinculum ad ceruicem. LXXXIX. Commodissimum est, ubi res poscit alte ram ceruicum partem alligari. incipit autem à medio latere, & per dorsum fertur ad ceruicem & pectus, & post haec ad latus super caput primo iniectu, deinde per thoracem in orbem. Duplex. xc. Fascia primum alae circumdari debet, tum obliquè per dorsum ad ceruicem procedere, inde ad pectus & alam, atque alteram alam, post haec obliquè per pectus ad ceruicem, ita, ut ibi X literam repraesentet, deinde obliquè per dorsum ad alam, ac postremo in orbem circumagi, atque ad eandem rationem circuire. XCII. Cuspis siue hamus. XCI. Binae fasciolae, quae & longitudinem conuenientem habeant, & duorum digitorum latitudinem non excedant, mediae humerorum capita complexae dependent, & tam à dorso, quam ab umbilico X literae figuram accipiunt, posthaec fibula inter se iunguntur, quo facto obuoluitur Geranis in speciem fiscellae. XCII. Rhombus simplex. lisdem prodest, quibus proxime adscripta. Conficitur autem ex duplici uinculo, & ex Geranide, ante dictis.","prev":{"citation":"De chirurgia 333.1-3","label":"333.1 to 333.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/333.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/333.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 333","label":"LXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/333"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}