{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 340.1-6","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 340.1-6","ref":"340.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"QVEIS EX HERACLE. VIDO VIDIO FLORENTINO INTERPRETE. VIDIVS LECTORI. Audatur liber de Laqueis à Galeno in libro de Fascijs, quamuis alibi quoque mentionem facit laqueorum, qui hoc opere continentur, refertur tamen hic liber in Graeco exemplo ad Oribasium auctorem. Quicquid est, opus utilißimum est, sine quo multa sunt, quae in medicinali arte nec comprehendi, nec praestari possunt. Pertinent enim laquei non modo ad fasciandum, sed etiam extendendum ossa fracta, vel suo loco mota, seu aequaliter, seu inaequaliter adhibere vim oporteat: tum ad curanda atque alliganda membra, dum manus adhibetur. Quae ratio sit laquei attollentis. D ATTOLLENTEM HABENA ADHIpetur duplicata, cuius utrunque caput sinistra manu continetur, sinus uerò dextra prehenditur, & capitibus superinijcitur, sic, ut capita sita sint in medio sinu. Quo fit, ut ex una parte, laquei nexus feratur, capita ex altera. Habet autem hic laqueus facultatem extendendi aequa liter, pertinetque non modo ad extendendum membra, a sed etiam ad continendum, cum in suam sedem compel luntur, & ad figurandum corpora, ubi quid manu fieri oportet. Rectè quidem eas partes intendit, quae binis ossibus continentur, quandocunque enim alterum uitiosum sit, sinus super ipsum, capita super integrum imponuntur. Nam sinus corpori inhaerentes affectam partem uehementer distendunt, at capita cum recedant à corpore, eam partem quae benè ualet, uel nihil omnino intendunt, WIMUM. uel certè quàm minimum. Membris quoque, cum reponuntur, aptissimus est, sicuti cubito, cum in aliquam trium partium excidit, in quas ubi prolapius est, brachium curuum est, neque extenditur, id est, in posteriorem, interiorem, atque exteriorem. In quo casu laqueus ossibus brachij iuxta primam palmae partem inijcitur, capitaque eius sublimiora feruntur, & ut retimacula sint, ad aliquid immobile deligantur. Ad figuranda insuper corpora, ubi manu medemur, adhibetur commodissime. In ijs enim, quae iuxta anum uitia infestant, ubi tractantur, brachia poplitibus subijciuntur, & huiusmodi habenae attollentes ad brachia dantur in uicinia manus, eorumque capita ad ceruices hominis adducta, inter se uinciuntur. Quoniam attollens laqueus non solum inijcitur implicitus, sed super membrum quoque circumponitur. Suspensa enim fascia sinus membro subijcitur, capitaque eius per medium sinum traijciuntur, eaque ratione circumpositus conficitur. Quo modo laqueus Nauticus debeat adhiberi.","prev":{"citation":"De chirurgia 339-2","label":"CXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/339-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/339-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 340.7-10","label":"340.7 to 340.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.7"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}