{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 340.15-18","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 340.15-18","ref":"340.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.15.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Nos autem in sinus conijcere lina simplicia consueuimus, quę communi medicorum uocabulo, quod relaxent, χαστηρίαι dicuntur, neque hęc ipsa temerè adijciuntur, sed ut, ubi quae arcta ta sunt, remittere uolumus, per lina id praeste mus, & non per capita. Nodi Herculei ratio. VIII. Ad nodum Herculeum, habenam adhibere oportet, quae duos nodos accipiat inter se distantes, quo fit, ut Herculeus nodus utrinque se ostendat, hinc autem sinus, inde uerò sint capita duo. Valet ubi aequaliter intendere consilium est. Quòd si sinus, qui contra capita est, medius incidatur, à lupo laqueo non differet. IX. Simplex charchesius qua via implicetur. Ad simplicem charchesium, qui uim habet extendendi aequaliter, duplicari habena debet, capitaque eius sinistra manu contineri, sinus uerò dextra sursum con uersus superimponi capitibus, quae media opus est aduersa inter se collocare in speciem Xliterae. Eo facto sinus capitibus iniectus, à superiori parte deorsum at trahatur, per medium eius partis, qua X literae fuit accepta similitudo. Sic enim laquei nexus medius apparet, ab uno latere sinus unus, ab altero duo capita. Duplex charchesius quo modo implicetur. Duplex charchesius aequaliter distendit, ac simplici longè est efficacior: eius autem ratio est. Habenam prehendimus duplicatam, capitaque leua continentes, sinum patimur dependere. Tum ex capitibus, quae contra sinum sunt, alterum duplicamus, sic ut paruus sinus fiat, quem in sinistra manu ponimus, alterum per sinum traijcimus, deinde nexum per sinus conuertimus, & in sinistra collo camus. Quo facto ex capite, quòd contra sinum est, rursus alterum sinum efficimus, quem nexui adiungimus: postremò pendentem sinum per medium nexum trahimus, ab inferio ri parte sursum. Quo fit, ut ab uno latere sint duo capita, ab altero unus sinus, quibus laquei nexus medius interijciatur. Duplex charchesius quomodo ex simplici fiat. XI. Cum duplex charchesius uariè consueuerit implicari, siquidem per se interdum, interdum fit ex simplici, nonnunquam conficitur circumponendo. Supra demonstratum est, quo modò per se inijciatur, nunc qua ratione ex simplici fiat, exponemus. Adhibere igitur primo simplicem charchesium oportet, sinusque alterum ab altero diducere, deinde eum qui subiectus est, in superiorem conijcere, & similiter utrunque diducere, ac per spatium, quod ipsis medium interijcitur, sinum qui contra capita est, ab inferiori parte sursum attrahere.","prev":{"citation":"De chirurgia 340.11-14","label":"340.11 to 340.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.11"},"next":{"citation":"De chirurgia 340.19-23","label":"340.19 to 340.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/340.19"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}