{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 342","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 342","ref":"342","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Oportet autem ea de causa, ualidissimam esse organorum materiam, ut uim queant in condendis articulis susti nere, quod in ijs potissimum organis requiritur, quae erecta collocantur. Vertebrae, radices, claui, unci, catenulae, uectes, omnia quaecunque exigua sunt, quaeque plus efficiunt, aerea uel ferrea comparentur, ut quod structurae exiguitas detrahit, materiae firmitas restituat. Aliquando autem quaesitum est, ferrea ne, an aenea sumi debeant. Inquiunt, qui ferro aes praeferunt, hoc leuius esse & facilius tractari, minusque rubiginem trahere quàm ferrum: contra qui aeri ferrum anteponunt, ualidiorem huius materia laudant, aere enim efficacius robustiusque ferrum est. Atqui de ferro conuenit, firmius esse, sed superuacuum est eximium robur, ubi eius nullus est usus, cum liceat haec ex aere fabricare, quod mollius est, & satis roboris habet: licet tamen & ex ferro. Quòd si ex aere fiant, sumatur id, quod ducitur, nam, quod conflatur, facilius rumpitur, comminuiturque, ita ut praestet ex ferro haec parare, quam ex fuso aere. Sed quoniam ferrum cito rubigine obducitur, idcirco aliquot interpositis diebus subinde pingui aliquo inungendum, ac ne rubiginem sentiat, manu perfricandum. At dicet quis, si ferrum neglectum rubigine corrupatur, id culpa diui ipsius organi fieri. Ex quibus partibus organa constent, & quis sit earum vsus. IIII. Ontinetur omne organum non omnibus, sed quibusdam ex ijs, quae numerabo, Cnempe basi, cruribus, trasuersarijs, cubitis, axib. regulis testudinibus, coch","prev":{"citation":"De chirurgia 341-2","label":"FINIS ORIBASII DE LAQUEIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/341-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/341-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 342.1-4","label":"342.1 to 342.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}