{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 342.9-11","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 342.9-11","ref":"342.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Est & alia media, phlia in organo Hippocratis ad similitudinem literae L. eo nomine fabricata, ut ad eam impellendi rationem, quae extrahendo fit, ubi femur excidit, accommodetur. Trochleae in organis collocantur, ut funes libere duci possint, ueluti in organo Fabri, quod duplicem trochleam, qua testudo mouetur, in superiori transuersario continet. In nostro quoque organo rursus trochleę sunt, quae per inditos funes, axes attollunt. Verùm trochleae ferè ad id fiunt, ut axes & habenae celeriter ducantur, simulque ut ad intentionem, quae alio intercedente motu fit accommodentur. Orbiculi struuntur ad trochlearum motionem, quae per se sunt immobiles, collocantur autem in medio earum, quemadmodum in Demosthenis ἀστράβη, & ad funes continendos, ut in trispasto Apellidis. Cuneus praesertim paratur ad humeri caput, in alam prolapsum, ac deinceps ad ali os quoque usus. At lunatum lignum prodest, ubi humeri caput in priorem aut posteriorem partem excidit. Est autem polus lignum infixum superioribus crurum extremitatibus, in organo Philistionis. Luxato enim humeri capite brachi um extenditur, polusque obijcitur ad hominis ceruices. Epipoma uerò, quod & Epipigma dicitur, est 2. figura in ligno insculpta, in quam conijcitur 2. inuersum: qualis conspicitur in eo organo, quod Hermes dicitur. Fit autem hoc, ne ab Hermis uultu corpora terantur, ut in organi compactione ostendemus. καλάθιον uerò & σκιθάλιον communiter parata sunt, ut epipigma ferant. Est quidem σκιθάλιον lignum sex digitorum in medio hebes. σκαλάθιον uerò lignum sex digitorum rotundum: quod angustiori basi nititur, & quassillo simile est. Sunt & in organis quaedam columbaria insculpta ad similitudinem columbarum, quae & ornandi causa facta sunt, atque ad id etiam, ut aliud ferant epipigma. Tympanis haec gratia est, quod quaedam organorum machinationes, quae maximum usum praestant, per ipsa paulatim mouentur, ut axes & cochleae. Est autem tympanum rotunda machinatio dentata. At Delphines dentibus inclusi machinationes motu prohibent, quod unci quoque efficiunt.","prev":{"citation":"De chirurgia 342.5-8","label":"342.5 to 342.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 343.1-4","label":"343.1 to 343.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/343.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/343.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}