{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 343.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 343.1-4","ref":"343.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/343.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/343.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/343.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Testudines in organis ad id collocatae sunt, ut corpora, quae restituuntur, paulatim & minimè concussa extendantur. Quemadmodum enim testudines animalia lento gradu procedunt, ita machinationes, quibus illa referuntur. Porrò autem ex testudinibus nonnullę transuersarijs similes sunt, aliae oblongae, alię cubi speciem re pręsentant. Transuersarijs similes sunt in organo Andreae, Fabriue: oblongae in qua drata columna, quae appellatur Hermes. Cubum referunt in rotunda coluna Eraclidae Ephesij. Praeterea testudinum aliae cubitos, & spatham attollunt, aliae cuneatam & lunatam appendicem, quaedam nihil attollunt, sed solum sunt ad extendendum in uentae. Cubitos attollit testudo, quae sursum fertur, in organo Andreae: cubitos & spatham testudo, quae est in organo Fabri. Cuneata & lunata appendix ea testu dine excitatur, quę in Herme est. Nihil attollit, sed solummodo extendendo est, ea testielo, quę in rotunda columna Eraclidę Ephesij collocatur, similiter & quae deorsum fertur in organo Andreę. Alę autem & dracones fibulaeque infixae clauorum usum praestant, propriè autem dracones, quod ad materiam pertinet, in uicem manubrioli ductarij fabricantur. Quoniam uerò testudines plerunque à cochleis mouentur, proximum est, ut cochlearum structuram, atque usum exponam. Comparantur ergo cochleę in organis, ad alias machinationes impellendas, puta tympana & testudi nes, qua paulatim & nulla ratione concutiendo extendant. Cochlearum, quędam qua dratae sunt, quędam ad imaginem lentis, quę figurae nomen inuenerunt, relatę ad ca preolos, at non ad structuram scapi, quębet enim cochlea rotunda est ad tornum rotundata. Differunt cochleae à capreolis, quod aliae quadratę, alię ad lentis imaginem di cuntur. Quadrata cochlea est, quę capreolos habet quadratos, atque ex ijs non solum quod prominet, sed etiam quod cauum est, cuiusmodi cochleas uidemus in orga no Andreę: quę in lentis speciem sunt, id capreoli, quod cauum est, alte angustum habent, latum uerò in summo, contra quod prominet à basi latum uertice ipso tenuatur. Similis autem est huiusmodi capreolus lenticulae dimidiatae, à qua figura cochlea haec ad imaginem lentis dicta est. Cochleae igitur tam quadratae, quam ad imaginem lentis ad motionem diuersarum machinationum statuuntur. Quadratae enim testudines compellunt: quae sunt ad imaginem lentis. primo quidem tympana, interdum etiam testudines in ijs, quae pericochlia nuncupantur.","prev":{"citation":"De chirurgia 342.9-11","label":"342.9 to 342.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/342.9"},"next":{"citation":"De chirurgia 343.5-8","label":"343.5 to 343.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/343.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/343.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}