{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 345.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 345.1-4","ref":"345.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"cuneus aptè in alam demittatur, post haec duplicata habena media inter cuneum & humerum detur, capitaque eius extrinsecus pendeant, deinde charchesius laqueus, uel alius aequaliter extendens humero inijciatur, non circa medium, ne sacertum urgeat, sed citra tumorem uel ultra. Sic enim cubiti inaequalitas laqueum deorsum labi non patietur, praeter quàm quòd hoc modo utilius imponetur. Sequuntur enim facilius ea corpora, quae ampliori interiecto spatio adducuntur: quae exiguo, difficilius. Circundato laqueo capita eius recta deorsum ducta ad clauum axis religentur, & axis uel per uectes, uel solis manibus conuertatur, ut eius conuersio directa ductione ab inferiori parte intendat. Eodem autem tempore, cum aucta iam intentio est, subsellium subtrahatur, ut homo à scala pendeat, atque ita excitando reponi luxatum possit. Suspenso homine minister assistens à posteriori parte utramque manum simul iunctam ad cer uicem eius adducat, collumque in contrariam partem cogat, idque fiat, quo tempo re intendimus, atque excitamus, cum laquei aegro iniecti postea laxentur. Neruis abundè diductis, debet qui reponit, assistens habenae capita prehendere, cubitumque ad scalam repellens, humeri caput per habenam extrahere. Quo facto remittenda intentio est, & ipse articulus sursum compellendus, ut in regionem pristinam reuertatur. Ratio directae ductionis ita habet. Sed ut tuto reponamus, optimum fuerit prius, quàm nerui extendantur, habenis & crura hominis inter se & integrum brachium ad latus deuincire, ne ob tormentum quod in condendo articulo sentiet, uel super scalam ascendat, uel manu laquei capita contineat. Licebit etiamnum alio intercedente motu, ab inferiori parte extendere, id qua ratione fiat, subijciam. Iisdem omnibus factis, quae praecepimus, cum ab inferiori parte extendentes directa ductione utebamur, laquei capita per inferiores trochleas traijciuntur ab inferiori parte extra, atque ad axis clauum religan tur, uel ducta ab exteriori parte uersus interiorem ad axis uectes uinciuntur, ut axe uersato, alio intercedente motu ab inferiori parte extendamus. Nihil item prohibet, quo minus eadem fabricatione parata duplici motu contrario intercedente ab inferiori parte adducamus, quod ad quem modum fiat, indicabimus.","prev":{"citation":"De chirurgia 345","label":"CAVA QVADRATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345"},"next":{"citation":"De chirurgia 345.5-9","label":"345.5 to 345.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}