{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 345.5-9","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 345.5-9","ref":"345.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Laquei capita ad inferiores trochleas ducta, ibique traiecta, ad superiores re feruntur, tum deorsum attracta, ad axis uectes alligantur: ut eius conuersio duplici motu contrario intercedente ab inferiori parte extendat. Postquam abun de extenderimus, proximum est ut impellamus, eo quo ostendimus modo, ubi de directa ductione loqueremur. Hi sunt modi, quibus ab inferiori parte intendimus. Postquam reconditus articulus fuerit, subsellium ad scalam referendum est, ut aeger super id statuatur tam à scala, quàm à cuneo remotus, collocato humero ut antè dixi. Verùm, cum maiores nostri idem organum idoneum à superiori parte attrahendo tradiderunt, sequitur ut nos quoque à superiori parte extendendi ratio nem nobis aperiamus. Ergo (sicut dixi) placuit maioribus luxati restituendi modum, & à superiori parte adducendo, & in diuersa trahendo explicare. Potissimum autem à superiori parte intenderunt, ubi humerus non solum elapsus esset, sed etiam perfractus. Spectemus igitur quibus modis uoluerint luxata restituere, à superiori parte intenden tes. Scala igitur in cęteris eodem modo prae parata, cuneum non amplius ex funibus suspensum, ad gradum alligant, sed solum super imponunt: funium uerò capita admodum longa per superiores trochleas ab inferiori parte extra traijciunt: posthaec deorsum demissa uectibus, qui pro clauis sint, circumligant. His ita constitutis subsellium ad scalam ponunt, super quod homo ascendens, brachium super inijciat, ut cuneus rursum in alam indatur, deinceps charchesium laqueum uel alterum aequaliter extendentem humero inijciunt, capitaque eius deorsum ducta, ut contineantur, ad aliquem scalae gradum deuinciunt. Quibus ita contentis axis conuertitur, per quam conuersionem cunei funis alio intercedente motu attractus à superiori parte intendit. Neruis, quantum res postulat, intentis, impulsus adhibetur, per duplicem habe nam extrahendo, & manibus sursum compellendo. Equidem huic reponendi modo non subscribo, ea de causa, quam adiungam: Cuneus elatus circumagitur, qui cum sub ala non manet, articulus ex toto non reponitur, ac potissimum ubi quis uelit suspenso homine excitando illum reponere. Ea uerò extendendi ratio, quae ab inferiori parte adducit, stabilis est cuneo super gradum collocato, & per funes alligato, ut antea diximus. At quo pacto nos à superiori parte adducentes firmiter restituamus, paulo post intelligetis, ubi condendi luxati rationem recensebimus.","prev":{"citation":"De chirurgia 345.1-4","label":"345.1 to 345.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/345.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 346.1-4","label":"346.1 to 346.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}