{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 346.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 346.5-8","ref":"346.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Hac igitur ratione humeri caput restituendum ducimus, ubi in prio rem uel posteriorem partem eruperit. Sed alij in utroque casu eam reponendi rationem probarunt, quae à superiori parte extendit, hoc, quo pacto agant, uideamus. Scala eodem modo parata duplicatae habenae, uel funis medium lana, uel linteo inuolutum alae subijciunt, capitaque eius per superiores trochleas traducta deorsum ad axis uectes tanquam ad clauos alligant, deinde humero carchesium laqueum, uel alium qui aequaliter extendere ualeat, circumdant, cuius capita deorsum demissa, ut contineantur ad aliquem scalę gradum deuin ciunt. Quibus ita constitutis axis conuertitur, quo conuerso & continent, & à superiori parte intendunt, ac postquam abunde extenderunt, adducendo impellunt. At cum in diuersa contendunt, capita laquei, uel directa ductione, uel alio intercedente motu, funis uerò per alium motum interiectum ad axis clauum alligant, ut conuerso axe in diuersa diducant, postquam satis intenderunt adducendo impellunt. Intentiones quidem succedunt, sed impulsus fallax est. Siquidem homine excitato, & suspensione distracto aegrè articulus restituitur: atque ob hanc causam nunc placuit extendendi rationem tam à superiori parte, quàm ab utraque praeterire. Humeri ergo caput, in quamcunque partem ue nerit, conuenit ab inferiori parte extendendo reponere, cum erectus homo collocatur. Qua uia humeri caput restituatur, exposuimus. Pergamus igitur ad cubitum. De cubito. XIII. Eque duo brachij ossa in quatuor partes erumpunt, in interiorem, exteAriorem, priorem & posteriorem, atque ubi in tres partes uenerint: exterio rem scilicet interiorem & posteriorem, brachium curuatur, & extendi non po test. Commune est horum trium casuum, in quibus curuum brachium minimè extenditur, scalam cum organo (ut dictum est) ad restituendum parare, postea hominem iuxta scalam collocare, ut super subsellium ascendens brachium super conuenientem scalae gradum inijciat, tum ea iunctura, quae palma nuncupatur, humerum continere, & laqueum inaequaliter extendentem, ut attollentem chiastum, aut nauticum brachio in uicinia manus circumdare, eiusque capita ad unum scalae gradum, ut retinacula sint, deuincire, ut ubi uis adhibetur, recti anguli figura fideliter conseruetur, eoque facto medium duplicatae habenae, brachio propè cubitum inijcere, capita uerò deorsum ducere ad axem, ibique uel directa ductione ad axis clauum alligare, uel alio intercedente motu, non secus ac ubi humeri caput reponitur, ut similiter axis conuersio ab inferio ri parte intendat. Traditur etiam ad cubitum ille reponendi modus, qui à superiori parte extendit, cuius ratio est haec.","prev":{"citation":"De chirurgia 346.1-4","label":"346.1 to 346.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 346.9-12","label":"346.9 to 346.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/346.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}