{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 350-2","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 350-2","ref":"350-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/350-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/350-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/350-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"guntur, laterum uerò & transuersariorum eadem est magnitudo, sunt enim longa lataque duos palmos, crassa digitos totidem. Quare, cum aequalis sit eorum modus, iure glossocomum ex eorum numero est, quae proprie quadrata appellantur. Media igitur latera exculpta, cauataque sunt cauis non nimis altè penetranti bus, quibus includitur axis habens in medio tympanum, cui ab utraque parte fer rei unci sunt, duo in uniuersum, uel foramina, in quae possint conijci funes, quo rum haec ratio est. Funes duo uncis medij circumligantur, & ab utraque parte propè foramina nodum accipiunt, quorum capita quum quatuor sint, duo tra ijciuntur per transuersarium prius, ab interiori parte extra, reliqua duo per id, quod posterius est. Secundum tympanum cochlea speciem lentis referens recta collocatur, haec composito uocabulo graece κοχλιάζων dicitur, eius extremitas demittitur in cauum non penetrans prioris transuersarij: pars uerò, quę coch leae modo striata est, iuxta tympanum collocatur. quod super est ex eius longitudine per foramen transit, extremaque parte baculum uersans habet, quo torquetur, ut cochlea per id uersata tympanum moueat, conuerso hoc axis uersetur, quo moto funium capita, quae extra procedunt, ad intendendum ducuntur. Sunt item in Glossocomo opercula, ut quae in eo sunt machinationes occultem tur: tum quatuor annuli ad latera fixi, bini ab inferiori parte, totidem à superiori, ea de causa, ut alligari organum possit. Huius fabricationis auctor est Aristion filius Pasicratis, siquidem aliter structum fuit à Nymphodoro. In uetusta enim structura extat cochlea non per transuersarium, sed, qua opercula sita sunt, traiecta: duas enim forfices ferreas ad latera affixa habet ad medium pertusas, quarum una axi subijcitur, altera superponitur, utraque à latere tympani collocatur, inferior angustius foramen habet, superior latius. Cochlea igitur ab ea parte, qua opercula sita sunt, traiecta, atque à forficibus contenta, alterum operculum sine impedimento clauditur: alterum claudi non patitur pars cochleae, quam penetrare diximus, cuique baculum uersans affigitur. Hoc itaque operculum medium transuersum in duas partes secatur, quarum altera manet immobilis, altera clauditur, atque haec media in longitudinem lunata fi gura exciditur, ut cum operculum clauditur, lunatum eius cauum propositam cochleae partem excipiat. Hanc Nymphodori structuram non accepit Aristio, sed adiecit organo axem habentem tympana foraminaque, ut axis, qui in medio est, motus, ubi uelis, consistat, & ui minimè uoluatur: transtulit item annulos iuxta prius transuersarium, ne organum à parte operculi, sed à parte prioris transuersarij alligetur: traiecit praeterea funium capita per opercula, haec quidem à superiori parte, illa uerò ab inferiori. Quod quidem pertinet ad annulorum","prev":{"citation":"De chirurgia 350","label":"CAVA QVADRATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/350"},"next":{"citation":"De chirurgia 350-3","label":"350","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/350-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/350-3"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}