{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 353","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 353","ref":"353","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/353","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/353.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":409,"text":"Verùm, ut organi motum perfectum habeamus, quaternae trochleae organo adijcientur, binae ab inferiori parte, qua basis sursum spectat, totidem à superiori ad summa crura. Vbi ergo luxatum restituere uolumus, cuneata pars axis primum lana uel linteo circumdetur, subselliumque iuxta organum ponatur, super quod homo ascendat, deinceps uinciantur crura quidem habena inter se, sed integrum brachium extentum, ad latus: in foramina autem alarum indantur fibulae, ut axis seruetur immobilis, usque dum eo moto opus erit. His ita constitutis brachium super axem imponatur, atque ubi cuneata pars axis in alam coniecta sit, laqueus charchesius, uel alius aequaliter extendens humero inijciatur, eiusque capita deorsum adducta, ad clauum eius axis, qui cruribus annectitur, alligentur, fune non amplius indito, quemadmodum in organi fabricatione retulimus, axis conuersio directa ductione ab inferiori parte extendet: id quod etiam, alio intercedente motu, ad hunc modum fit. Laquei capita primo per inferiores trochleas traducuntur, inde sursum data ad clauos axis alligantur, ut hic uersatus propositam intentionem moliatur. Idem quoque efficitur duplici contrario motu interiecto, laquei enim capita per inferiores trochleas tralecta ad superiores feruntur, inde ad axis clauos uinciuntur, ut duplici contrario motu interiecto ab inferiori parte extendant. Tales sunt modi, quibus ab inferiori parte intendimus. Si quis autem à superiori intendere uoluerit, fune in testudinem coniecto, ueluti in organi structura posuimus, laquei capita deorsum adducat, & tanquam retinacula ad aliquid immobile deuinciat: post haec axem conuertat: quo conuerso testudo alio motu intercedente, per funem elata à superiori parte intendet. Ex his quoque ille modus comprehenditur, qui in diuersa extendit, hic non amplius requirit, ut capita retinacula sint, sed ab interiori parte ad axis clauos uinciantur, uel per se uel alio motu intercedente, ut per unum machinationis motum, propositus extendendi modus adhibeatur. Seruetur autem in intendendo axis immobilis, quemadmodum declarauimus. Postquam abundè intenderimus, fibulae, quae moueri illum non patiebantur, recipiendae sunt, atque ipse per uectes uel manubriola ductaria conuertendus, ut cuneo aliqua ex parte inclinato, extrahendo impellamus, sicut in alijs organis ostendimus: post haec dum restituimus humero deorsum intento, minister à posteriori parte assistens, manus det ad ceruices hominis, ut corpus uersus pedum regionem cogat in contrariam partem. Verùm, ubi restituimus, ministro id praestante, quod ostendimus, subsellium pe dibus hominis subiectum subtrahatur, ut ipse suspendatur ab organo, tum (ut alibi dictum est) eodem momento, quo ab inferiori parte extendimus, atque excitamus, per cuneum extrahendo impellemus, deinde intentione remissa sursum cogemus, utraque manu membro comprehenso, &, ut in suum locum recondatur, ela to. Hac igitur ratione humeri caput in alam prolapsum restituitur.","prev":{"citation":"De chirurgia 352.4-7","label":"352.4 to 352.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/352.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/352.4"},"next":{"citation":"De chirurgia 354.1-5","label":"354.1 to 354.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/354.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/354.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}