{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 355","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 355","ref":"355","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/355","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/355.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Structura igitur, Pasicrate auctore huiusmodi est, cui deinceps subdam, qua ratione moueatur scamnum Hippocratis, quod, ubi uetustam structuram habeat, homine iacente, ad luxata omnia restituenda idoneum est, ut dum singula exequar, declarabo. De maxilla restituenda. XXX. A Axilla excidente, siue ab altera parte, siue ab utraque homo resupinatur sic, ut caput iuxta axem, qui ab eius parte est, collocetur, brachijs ad pectus, atque abdomen alligatis, cruribusque inter se, & omnibus ad scamnum organum deuinctis. Tum capiti ea iunctura imponitur, quae lepus auritus dicitur, eiusque sinus ad ea ligna, quę proximum axem sustinent, ut retinacula sint, deligantur: me dia habena in os inditur, quantum potest intima, iuxta eam regionem, qua maxilla cum malis committitur, inter dentes maxillares, eiusque capita deorsum demissa ad axem, qui à pedibus est, alligantur, aliaque habena media mentum complectitur, & in utram que partem ultra caput adducta ad axem, qui super ipsum est, diducendi causa deuincitur. His ita constitutis, inferior axis torquetur, ut continendo, & ab inferiori parte extendendo uis adhibeatur. Postquam intenderis, quan tum res postulat, ad eos impellendi modos ue nies, quos in opere de articulis exposuimus. Si maxilla quidem ab una parte exciderit, tria efficies, adduces, premes, & sursum compelles: sin ab utraque extrema mota fuerint, preme re conueniet, & sursum compellere. Haec de maxilla, nunc uenio ad humeri caput. Iunctura lepus auritus. B Sinus leporis deligati ad ea ligna, quę sustinent axem proximum, ut retinacula sint. Habena, quae media in os inditur. Capita habenae alligata ad axemqui à pedibus est. Alia habena, quae media mentum complectitur. Habenae alterius capita diducendi cau sa ad axem deuincta. De humeri capite in alam prolapso. XXXI. Bicunque humeri caput restituimus, si in alam uel in priorem partem uenerit,","prev":{"citation":"De chirurgia 354-2","label":"LIGNVM QVADRANGVLVM SEX CVBITORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/354-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/354-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 355.1-4","label":"355.1 to 355.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/355.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/355.1"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}