{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 36.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 36.1-4","ref":"36.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/36.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/36.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/36.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Horum autem tumorum causae sunt, alteratrix facultas, frigida intemperie uitiata, & alimentorum prauitas, ad aquositatem declinans, ut ex libro sexto de symptomatum causis facilè est colligere. Signa, & iudicia ferè eadem sunt, quae & ueri oedematis. Hoc tamen differunt, quòd in istis aquosis tumoribus laxus magis tumor est, quàm in oedemate legitimo: atque ideò non tantum renititur tactui, sonatque non ut flatus uentusue, sed ut aqua potius. Ad haec aliquo modo splendere uidetur, cùm ad lucem quis ipsum intuetur. Quòd uerò ad hu iuscemodi tumoris iudicia attinet, aquosus haud dubiè tumor à maiori enascitur frigiditate, quàm flatuosus, ut Galen. author est, commentario undecimo libri quarti aphorismorum, super hunc aphorismum: Quibus tormina, & circa umbili cum labores &c. Videtur autem (inquit) à maiori frigiditate generari aquosus hy drops, quem ascitem uocant: à minore uerò tympanias, quae ab Hippocrate aqua inter cutem sicca nominatur. Neque enim humida substantia in flatuosum aërem, sine colore aliquo potest transmutari. Tumores praeterea aquosi saepius in pedibus, testiculis, scroto, capite, & iuncturis accidunt, quàm in alijs quibusuis corporis partibus: tum quòd humor eiusmodi in eas partes promptius irruat, tum quòd caliditas in ipsis modica sit: quippe quae procul à calidissimis absunt parti bus, ut secundo Progn. ait Galenus. Quemadmodùm etiam flatuosus spiritus ra rò inuenitur absque humore aquoso, ita uix unquam aquosus siue serosus humor in particula aliqua concluditur absque flatu. Hactenus de generatione, causis, signis, & iudicijs aquosi tumoris, nunc de curatione. Aquosi tumoris curatio. Vm aquosi tumores, ex serosi (uti diximus) recrementi fluxione excitentur, non alia certè curandi uia, & ratione, saltem uniuersali, in illis profligandis utendum est, quàm ea, quae in alijs supra memoratis tumoribus, qui ex humorum in partem aliquam influxu procreantur, persanandis, à nobis supra explicata est. Duplex igitur curandi indicatio per initia in eiusmodi tumoribus erit: nempe uacuandi quod influxit, & fluxionem inhibendi.","prev":{"citation":"De chirurgia 35-2","label":"Cap. XII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/35-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/35-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 36.5-8","label":"36.5 to 36.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/36.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/36.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}