{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 39.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 39.1-4","ref":"39.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Quae per halitu digerant. Galliarum re ges diuino quodam mu nere strumas curare. Quae particularem pituito sorum absces suum curatio nem euarient. tionem, & quae nauseam pariat. Toleranda autem illis est, quàm maximè fieri po terit, inedia. Bona coctio in primis erit procuranda, uitanda habitatio humida, in uallibus sita, palludosa, & uitiatis aquis irrigata. Potus, sit uinum aliquod generosum, atque optimum, uel aqua aluminosa aut sulphurata. Aquae enim eiusmo di minerales, praesertim quae uini fęculam sapore repraesentant, non solum internos hosce strumosos ac pituitosos abscessus, sed externos quoque, & summa corporis occupantes, imminuunt, ac discutiunt: ut Arnaldus affirmauit. Cęterùm alteram partem prioris processus, nempe materiam antecedentem auertere, ne tandem addatur coniunctae, quadruplici genere euacuationum assequimur, utpote medica mento per aluum pituitam expurgante, & quandoque uenae sectione. Item ijs, quę urinam cient, & demùm ijs, quae collectum in alto corpore humorem, tum in ha litum resoluant, tum digerant. Ad uacuationem, quae fit per aluum, laudatur, à ualdè multis puluis turbith, qui apud Auicennam recipit, turbith, zingiberis, & sacchari singulorum pares portiones. Ex eo autem exhibet drachmas duas, asseritque, quod praeter hoc, quod resoluit pituitam crassam, nequaquàm calfacit, ne que abradit intestina. Razes autem qui audacior fuit in purgantibus medicamen tis exhibendis, huiusmodi puluerem conficit, capite de doloribus uentris in nono ad Almansorem, ex uiginti partibus turbith, decem zingiberis, & triginta sacchari, offertque ex eo uice una drachmas tres. Benedicta quoque, & hiera picra: item pillulae agarico, & de hermodactylis maiores appellatae, eiusmodi affectibus ma gnoperè conueniunt. Ad ciendam urinam, uti consueuerat Guido à Cauliaco sequenti potione, quam ex scriptis multorum se decerpsisse ait. Concipit autem, scrofulariae partes tres, phylipendulae partes duas, pinpinellae, seu bipinellae, pilosellae, tanaceti, caulium rubrorum, qui nonnullis brassica marucina creduntur, rubiae maioris, singulorum partem unam: radicis aristolochiae, spathulae foetidae, radicis raphani, ana partem dimidiam: conquassentur & decoquantur in ui no albo & melle, usque ad consumptionem medietatis, & fiat colatura, ex qua tertio quoque die, hora matutina sumat aeger quadrantem, id est, uncias tres, & potio sit tepida.","prev":{"citation":"De chirurgia 39","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39"},"next":{"citation":"De chirurgia 39.5-8","label":"39.5 to 39.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}