{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 39.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 39.5-8","ref":"39.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Caeterùm pro omnibus his auxilijs, sicuti & pro uenae sectione (si aliquando fieri debeat) consulendus erit peritus aliquis medicus, qui & qualitatem, & quan titatem, ac modum usus eorum praescribat. Ad resoluendum autem per halitum & digerendum humorem, qui in alto corpore collectus est, & internas glandulas (quae externarum sunt causae) excitat, Galen. lib. 14. Therap. consulit theriacen, athanasiam, ambrosiam, & medicamentum, quod ex Cretica calaminthe est com positum. Graeci diacalaminthem uocant. Cuius compositio requirenda est ex lib. 4. de sanit. tuend. Multa alia auxilia ad huiusmodi affectus instituuntur: nempe potiones, electuaria, & etiam olea, quae in aures inijciuntur. Empirica quoque permulta, à ueteribus descripta, & celebrata sunt, quorum usus mihi non probatur. Proinde non duxi illa nostris commentarijs esse inserenda. Hoc unum tamen con fidenter affirmo, Christianissimo FRANCORVM regi, diuinitus peculiari dono esse indultum, ut quàm plurimos strumosos seu (ut uocant) scrofularios, solo manuum attactu, integrae sanitati restituat. Rex etiam Edoardus (ut referunt historiae) solebat diuinitus solo tactu sanare strumosos. Quod immortale munus iure ueluti haereditario ad reges posteriores manauit. Nam reges Angliae etiam nunc tactu, ac quibusdam hymnis, non sine caeremonijs prius recitatis, strumosos sanant. Atque haec quidem in omnibus suprà dictis abscessibus communia sunt. Quae uerò sequuntur, particularem, ac propriam cuiusque differentiae curandi rationem concernunt. Hanc autem curandi rationem propriam ac particularem, in hisce abscessibus diuersarum efficiunt, atque immutant, tum materiae, ex qua ortum habent substantia: tum uerò eorum quantitas, uel minutula, uel quae in molem ualde magnam excreuit. Ad haec, partis ipsius laborantis, atque etiam totius corporis natura. Temporis autem duratio licet non indicet curationem: indicat tamen nobis aliquando, atque insinuat, qualis sit ipsa dispositio, ut Galenus annotauit lib. 4. de morbis curandis. Itaque tametsi à praedictis multae sumi possint curandi indicationes, ac intentiones: eas tamen quantum ad rem praesentem attinet, ad sex reduximus, quas & ijs sex sequentibus ueluti canonibus expressimus.","prev":{"citation":"De chirurgia 39.1-4","label":"39.1 to 39.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 39.9-12","label":"39.9 to 39.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}