{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 39.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 39.9-12","ref":"39.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Quo rum primus ad hunc modum habet: Pituitosos abscessus, molles, & paruos, quae Iupiae uulgò, & Arabicae factionis principi Auicennae, glandulae appellantur, si in particulis firmioribus constiterint, & (quia nondum inueterauerunt) tenellam ad huc cystim, id est, membranam qua includuntur, habuerint, comprimito, & atterito, postea desiccato. Secundus: Maiores non multùm duros, neque inueteratos, mo re tumorum oedematosorum (de quibus suprà egimus) emollito, discutito, consumito. Tertius: Pituitosas eiusmodi excrescentias, saniosas, & apostematosas hoc est, quae in suppurationem spectant, maturato, aperito, detergito. Quartus: Strumas, quae ex praedictis auxilijs curationem non recipiunt, & mobiles sunt, blandae, morigerae, ac tractabiles, incidito, atque extrahito. Quintus: Immobiles, insertas, irretitasue, seu (ut loquuntur) infiltratas, hoc est, uenis, & arterijs multum implicatas, ad radicem, & intus latas, corrodito, digeritoque. Sextus: tenui, ac gracili radice innixas, deligato, ac euellito. PRIMVS canon, iuxta Auicennae sententiam absoluetur, si ubi molles, ac mi nutos eiusmodi abscessus, quos Auicenna glandulas, & recentiores lupias appel lant, contriueris, ac uehementer compresseris, laminam plumbeam tumori aequalem superponas, & ne hinc inde labatur, arctis uinculis in medio constringas. Haec enim (ut ille ait) huiusmodi excrescentias digerit. Primùm igitur lupia tamdiu manu molliter perfricetur, usque dum aliquantulum incalescat, & seipsa mollior quodammodo fiat: postea, laborans particula firmiter manibus apprehendatur, & fundo scutellae, aut re aliqua solida lignea, toties, ac tam uehementer percutia tur, ut dispareat, & interior eius cystis, id est, membrana qua includitur, dilaceretur, disrumpaturue, atque ita materia ibi contenta dispergatur. Quo facto protinus lamina plumbea suprà locum applicetur, & fascia duarum extremitatum, seu (ut dicunt) duorum capitum, arctissimè deligetur, nec ammoueatur ante nouem, aut decem dies. Lamina autem, ea sit magnitudine (ut modò dicebatur) quae proportione responde at lupiae. Sunt tamen qui ante laminae eiusmodi plumbeae applicationem, unguentum admouent ex plumbo usto, fuligine sambuci, aut ficus arboris, oleo, & aceto. Alij prius utuntur emplastro composito ex aloe, acacia, myrrha, olybano, sarco colla, adiecto aceto, uel oui candido, quantum ad alia excipienda satis esse uidebitur. Henricus superponere solebat paruas (ut ipse, & alij eiusdem farinae chirurgi loquuntur) plagellas, ex stupis confectas, oui candido liquore, sale, & alumine zuccharino inspissato delibutas.","prev":{"citation":"De chirurgia 39.5-8","label":"39.5 to 39.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 39.13-14","label":"39.13 to 39.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/39.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}