{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 395.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 395.9-12","ref":"395.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/395.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/395.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/395.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Quanquam autem anatomica quoque scientia, & bonae stirpium partis aliorumque simplicium medicamentorum cognitio, & inter composita emplastrorum, malagmatum, cerotorum, unguentorum, & aliorum quorundam chirurgo necessaria sit, illorum tamen scriptores recensere minus operae precium uisum est: quòd anatomica praesertim, & simplicium medicamen torum scientia ad medicum etiam non exercentem chirurgiam pertineat. De compositis uerò medicamentis illis quae foris adhiberi solent in affectionibus quas curat chirurgus, illi omnes ferè scripserunt quorum de caeteris etiam composi tis remedijs libri extant, ut Nicolaus Myrepsus, Io. Mesue, lac. Syluius, Leonardus Fuchsius, Antonius Brasauolus, & alij. Quanquam Brasauolus separatim de emplastris, unguentis, cerotis &c. librum edidit. Galeni operis de medicamentorum compositione secundum genera, reliqua interierunt, chirurgica tantum extant. Illa etiam medicinae pars quę de cura morsuum uenenatorum pertractat, qui amputando, excindendo, scarificando, urendo saepenumero curantur, etsi bona ex parte ad chirurgum pertineat, non temere tamen eius scriptores hac in parte à nobis non enumerantur. Obstetricatum etiam ad chirurgum pertinere dixerim: item morbi Gallici curam: & elephantiacorum, quos leprosos appellant, inspectionem: denique bonam cosmeticae medicinae partem, quae uaria cutis uitia, tubercula & scabiei genera aufert, de qua in uniuersum plura leges infra in CRITonis mentione. Sed duae tantum praecipuae ac necessariae hu ius scientiae partes sunt, quarum altera circa carnis solutam continuitatem & tu mores abscessusque uersatur, altera circa ossa fracta & luxata, ut in prooemio sexti Aegineta testatur. ACHILLEM medicinae non imperitum fuisse uel ex prouerbiali oraculo constat, quo responsum est Telepho Myso, medicaturum illum qui uulnerasset. is enim ab Achille uulnus lethale & initio accepit, & ab eodem sanatus est postea. Vnde & Telephia uulnera dicuntur maligna, & quae Achillem medicum desiderarent, sicut & Telephi uulnus. sic & Chironia, quae cum curatu difficilia sint, Chirone medico indigerent, Eustathius. Telephia & Chironia ulcera Galenus curiosè sic nominari scribit, quae simpliciter cacoëthe, id est, maligna dici deberent. Telephus Mysorum rex cum Graecos ad expeditionem Troianam proficiscentes prohibere uellet, ne per Mysiam transirent, ab Achille uul neratus est, qua plaga sanari prius non potuit, quam suadentib.","prev":{"citation":"De chirurgia 395.5-8","label":"395.5 to 395.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/395.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/395.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 395.13","label":"DE TOTO CORPORE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/395.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/395.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}