{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 396.5-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 396.5-8","ref":"396.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.5.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Ego neque Achilleae radicem amaram esse dixerim, neque aristolochiae genus ullum rectè ischaemon dici, quod nomen à sistendo san guine factum: quae uis aristolochiae nulli tribuitur, sed contraria potius, nempe sanguinem euocandi ut menses mulierum. Ischaemonem (malim ischaemon, à recto ischaemos ut scholiastes Homeri & Eustathius habent) Thracia inuenit, quo ferunt sanguinem sisti non aperta modò uena, sed etiam praecisa. serpit è terra milio similis, folijs asperis & lanuginosis. farcitur in nares, quae in Italia nascitur, & sanguinem eadem adalligata sistit, Plinius 25. 8. Quaerendum an haec sit herba quam apud nos aliqui gramen uulnerarium uocant, cuius iconem nemo adhuc protulit. aut species aliqua graminis, quales nonnullas & milio quoque similes Traga describit lib. 2. cap. 35. aut pilosella uel muris auricula uulgò dicta, nisi folij latitudo prohibeat. hęc .n. (inquit Ruellius) humi proserpit, folijs geminatim ex in teruallo compulatis, sessilibus, latis, in mucronem exeuntibus sed obtusiorem gramine, pilosis, &c. Ferunt foliorum farinam uulnera mirum in modum glutinare. Ferrum produnt quod huius herbae succo commaduerit, tantam contrahere duritiem, tamque magnum induere rigorem, ut chalybis aciem respuat, & scobinę modo quodcunque ferramentum elimet, imò potius dissecet. Eadem nimirum facultate uentrem ouium usque eò firmat, ut alui suppressione confestim, quasi perstrictis (ut uo lunt) intestinis emoriantur. quod de sanguinaria herba Columella tradit, (dicta for tassis à sanguinis sistendi facultate) siue illa eadem pilosellae, siue nummularia qui busdam dicta. nam hac quoque depasta similiter affici pecudes affirmant, ut sanguinaria Columellae dici posse uideatur, non uerò etiam ischaemos discrepante descriptione. Iam cum de Telepho & telephijs ulcerib. suprà nobis facta sit mentio, de telephio etiam herba nonnihil dicendum. nam hanc quoque sic appellatam coniecerim, quòd malignis, qualia sunt telephia, ulceribus medeatur. Scribit enim Plinius sanare eam lentiginem, uulnera & fistulas. Dioscorides uerò al phos & leucen. qui hanc herbam describit primum in fine libri secundi, & rursus libro tertio tanquam tertium sedi genus.","prev":{"citation":"De chirurgia 396.1-4","label":"396.1 to 396.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 396.9-12","label":"396.9 to 396.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.9"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}