{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 396.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 396.9-12","ref":"396.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"ubi facultatem ei acrem & exulce rantem attribuit, qua strumas etiam cum axungia emplastri modo imposita discutiat. Haec mihi planè minimum semper uiui genus uidetur, flosculis luteis quae gustu magnam prae se fert acrimoniam, ut exulcerare etiam posse uideatur. non exulcerat tamen, si bene memini experimenti mei. Vtuntur eius succo illinendo mulierculae nostrae ad tollendas uerrucas, & ad serpiginem curandam cum butyro (uelaxungia) coquentes exprimentesque. Falluntur qui fabam inuersam telephij nomine appellant. nos illam anacampserotem ueteribus Graecis appellatam, si quando ocium nostras de stirpibus obseruationes aedendi fuerit, demonstrabimus. Est sanè ea quoque uulneraria herba, & ita simpliciter à quibusdam Germanis appellatur. Sed satis iam occasione Achillis & Achilleae herbae uulnerariae ad alias quasdam eiusdem facultatis herbas digressi sumus. AESCVLAPIVS (Asclepius Graecis) chirurgiae inuentor dicitur primus, quem Graeci tra dunt primum obligauisse uulnus, Polydorus Vergilius. Ab Asclepio Asclepiadae dicti eiusdem familiae posteri, in qua etiam Hippocrates & Aristoteles claruerunt. AEsculapius & eius filius Machaon ut diuina nati prosapia existimarentur, artis medicae praestantia & utilitas effecit, Eustathius. Sed de Aesculapij filijs Machaone & Podalirio pluribus infrà in M. litera dicetur. Ego non AEsculapium sed praeceptorem eius Chironem primum huius artis inuentorem posuerim. AEsculapium panaces dictum est ab AEsculapio, qui cum Herculem aduersus hydram iuuaret, ab eo uulneratus & hac herba sanatus est. AETIVS medicus Graecus rem medicam ferè uniuersam libris 6. complexus est. in horum quartodecimo chirurgica docet: nempe de sedis, pudendorum ac scroti uitijs: de thymis, formicis & huiusmodi. & de simplicibus medicinis quae imponuntur emplastris. de uulneribus sanguinolentis. de neruis uulneratis, de inflammationibus, de abscessibus, de ulceribus recentibus, de diuturnis, de malignis, de cancerosis, de carbunculis, de erysipelatibus, de ulceribus quae serpunt, de ampullis quas phlyctaenas appellant, de intertrigine, de contusionibus, de attritionibus, de plantarum digitorum & unguium affectibus, de uarici bus, de uena Indica quam dracontion seu uermiculum uocant. Item in quin todecimo libro, de oedematibus, scirrhis, strumis, meliceride, steatomate, atheromate, & ganglijs, & de emplastris uarijs plurimorumque usuum.","prev":{"citation":"De chirurgia 396.5-8","label":"396.5 to 396.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 396.13-14","label":"396.13 to 396.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/396.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}