{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 4.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 4.1-4","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/4.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Ve rum in hoc accidentia remittuntur; quae in altero augmentantur. Cum igitur in die, quo percussio facta fuerit, talismodi accidentia subsequuta fuerint, credere maximè opere precium erit fracturam cranei esse completam, quam si rectè cura De cura fractu re uolueritis, haec uobis ilico subijciantur. In primis itaque cum eo peruentum fuerae cranei. rit, ubi operari uos oportebit, uulnus ipsum amputare figura triangulari, uel or thogonaliter, aut crucialiter non dubitate, & almocatim ab osse remouete. Quo facto impleatur uulnus plumaceolis albumine oui imbibitis. Verum illi, qui ossi adhaerebunt, uino calido madeant, ne oui frigiditate commaculetur, & altere tur: Cum habeamus ab illo sanctissimo Hippocrate: Frigidum inimicum neruis Hippoc. ossibus, dentibus, cerebro, spinali medullae: calidum uerò utile & amicum. & ideo ab osse frigida prohibeantur, ne in tali errore cespitemus. Hac denique operatione celebrata, praecipietis infirmum sic quiescere, donec alter dies illuxerit, cui ordinabitis, antequam ab ipso discedatis, regimen, quo suam possit uitam degere. Quod sit panatella, aut farrum ordei, cum lacte amygdalino. Potus uerò sit aqua cocta, & ista dieta seruetur per quatuor dies. A quatuor uerò diebus detur loco panatellae panis brodio pulli imbibitus, aut carnis arietinae, ne infirmus ea diaeta multum debilitetur. Sequenti autem die ad eundem reuertimini, & uulnus detegite. Quo facto benè cauteque os ipsum scrutamini specillo argen teo, nec adeo grosso ut rimulam pertranseat, aut ita tenui, ut commissuram ingrediatur, ipsum super os ducendo, quòd si liberè laberetur, à nullaque scissura moraretur, erit signum illaesae caluariae manifestum, quòd si aliquid obstaret, ipsumque praepediretur, rimulam adesse arbitramini. Sed quando de rimulis meminerimus, prius ipsas distinguere oportere credimus, quàm ipsarum curationes perstringamus. De rimulis & SOlent enim rimulae capiti humano accidere à re contundente, & incidente scissuris. Oquę uerò à contusione manifestantur, scissurae nominandae sunt. quae autem ab incisione fiunt, uerę rimulae dicuntur, & quaelibet ipsarum aut erit parua, aut magna, & oblonga. Sed quę à re contundente proueniunt, aut sunt scissurę, aut fra cturę cum ossis depressione, eodemque modo fiunt à re incidente, maxime ab illa, cuius acies obtusa fuerit. Verum in hoc differunt alię ab alijs, quòd illę, quę contingunt à contusione, semper existimantur cum penetratione.","prev":{"citation":"De chirurgia 173.5-8","label":"173.5 to 173.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/173.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/173.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 4.5-6","label":"4.5 to 4.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/4.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}