{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 402.6-9","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 402.6-9","ref":"402.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.6.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Cur in uiuis quidem corporibus ustis pustulę oriuntur, in mortuis nequaquam? 52. Cur ulcera magna inter curationem, dum repurgantur, letalia sunt? 57. Cur ossium quae in tosum siue porum coaluerunt, signum habetur ex fascijs cruentis, etsi fractura citra uulnus extiterit? 58. Quomodo tofus ossium consistit? 84. Cur in rupturis quae ex ictu fiunt abdomen quidem licet forinsecum non rumpitur, sed peritonaeum quod intrinsecum est? CHIRONEM aiunt manu aliquando uulneratum eam quae ex herbis fit medicinam reperisse, Eustathius. Herbariam & medicamentariam à Chirone Saturni & Philyrae filio inuentam uolunt, Plinius. Chiron uir omnium iustissi mus in Pelio habitauit: & cum Hercules aliquandiu cum ipso uersaretur, ut qui eum ualde amaret, contigit aliquando è pharetra Herculis sagittam in eius pedem illabi, quo uulnere extinctum à loue inter sydera relatum ferunt, Varinus. De chironijs ulceribus supra in Achillis mentione diximus. Centaurea cu ratus dicitur Chiron, cum Herculis excepti hospitio pertractanti arma sagitta excidisset in pedem. quare aliqui chironion uocant. folia sunt lata & oblonga, &c. Plinius. (Dioscorides φυλλα ὑπερμήκν in minore centaurio habet, quae maiori tantum conueniunt.) Quartum genus panacis à Chirone repertum, (ut & tertium ab eodem: primum ab AEsculapio, alterum ab Hercule) centauApud Dioscoridem quoque centaurion cognominatur, &c. idem Plinius. Radix eius (inquit Dioscorid.) utilis rium majus chironiàs cognominatur. est uulneribus, in quem usum recens & humida tunditur: siccata uerò prius aqua madescit, tum pariter tunditur. Constipat enim & glutinat, tantaque est in con stipando & glutinando uis eius, ut carnes simul elixa etiam cohaerescere cogat. In Lycia succum ex ea exprimunt & pro lycio utuntur. Minus etiam centaurium Et rursum uulnera glutinat, uetusta purgat ulcera, atque cicatricem perducit. Plinius, Tertium panaces chironeon cognominatur ab inuentore, folium eius lapatho simile, majus tamen & hirsutius. flos aureus, radix parua, (ex Theophra sto 9. 12. ubi tamen non μικρὰ, id est, parua, sed μακρὰ, id est, longa legitur, ut Gaza etiam legit, quod non probo. nam Dioscorides quoque radicem ei λεπτὴν καὶ οὐ βαθείαν, id est, gracilem & non profundam attribuit.) Nascitur pinguibus locis huius flos efficacissimus, eoque amplius quam supradicta potest.","prev":{"citation":"De chirurgia 402.1-5","label":"402.1 to 402.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.1"},"next":{"citation":"De chirurgia 402.10-13","label":"402.10 to 402.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/402.10"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}