{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 41.5-2-8","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 41.5-2-8","ref":"41.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.5-2.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Quòd si uena aliqua amplior, & effatu digna cum radice, seu fundo glandulae, uel strumae, aut consimilis excrescentiae pituitosae, connexa sit, non ex basi ipsam excindere, sed funiculo excipere, ac constringe re conuenit, quò particulatim citra periculum sua sponte excidat. Quo in casu per linamenta postmodùm curatio adhibenda erit. Esto autem uinculum ex ma teria aliqua non facilè putrescibili, cuiusmodi sunt fila, quę serica nuncupantur, aut graciles chordae testudinum, aut aliorum instrumentorum musicorum. Quę enim facilè putrescunt, ea citò ab ijs quae exceperunt, decidunt. Caeterùm si pera cto opere, aliquid ex folliculo, seu membrana materiam praedictorum abscessuum obuoluente, uel aliud extraneum quippiam remanserit, iubet Albucasis illud assumendum esse, implendo uulnus primis diebus xylo, id est, cotone, uel alio consimi li, aqua salsa imbuto. Guido autem ut reliquias illas assumeret, hiantem sinum implebat, primùm quidem oui candido, alumine resperso, & inspissato. Postea uerò unguento Aegyptiaco, uel aliquo ex erodentibus, quae in antidotario describentur. Porrò in omnibus huiusmodi operationibus apponenda sunt, quae dolorem leniunt. Inter caetera autem communiter admouent stupas oui candido liquore, & rosaceo imbutas. QVINTI canonis scopum ita assequeris: cutim caustico, id est, urente aliquo medicamine pro ratione magnitudinis excrescentiae abrumpito. Verùm dum id moliris, summa cura obseruandum est, ne partes alias circumiacentes medicamen adurens attingat. Perbellè autem opus hoc absolues, admoto caustico ex calce, aut sapone. Haec enim effectum suum intra duodecim horarum spatium feliciter adimplent. Quòd si diutius permanserint, nihil inde tamen periculi aut incommodi sequetur. Itaque caustico iam abrupta cute, & inducta eo in loco eschara, id est, crusta, per medium ipsius crustae, abscessum recta linea in longum diuidito (incides autem uersus profundum, ferè ad uiuum usque) & in sectionem, seu hians uulnus, linamentum, aliquo exedente medicamento (cuius generis est puluis asphodelorum) respersum, imponito. Porrò tametsi plerique ualde multa admoueant, quae postea in antidotario recensebuntur: arsenicum tamen in hac re primatum obtinet, modò quis nouerit eo rectè uti: usus autem ipsius certus modus describi non potest, ut lib. 3. Therap. Galenus annotauit. Proinde non temerè eo utendum est. Quandoquidem medicamentum est supra modum uehemens, ac uiolentum, febres excitans, & multa alia praua symptomata inducens.","prev":{"citation":"De chirurgia 41.1-2-4","label":"41.1 to 41.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.1-2"},"next":{"citation":"De chirurgia 41.9-2-11","label":"41.9 to 41.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/41.9-2"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}