{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 42.1-4","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 42.1-4","ref":"42.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/42.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/42.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"absque morsuVTSEXTI canonis scopum assequaris, uinculo serico, aut crinib. equinis deli gandi sunt, huiusmodi abscessus, qui bases, seu radices habent in angustum uenientes, atque indies magis ac magis prioribus uinculis, aut nouis adhibitis, stringen di, donec scilicet resiccati appareant, & sponte sua (ut de insertis, ac maioribus uasis implexis diximus) excidant. Adiuuandum autem erit uinculum aliquo exedente medicamento & desiccante. Demulcendus quoque erit dolor oui candido liquore, rosaceo, unguento populeo, aut quouis alio doloris mitigatorio. Vbi autem sponte deciderint funiculi, modo quem suprà explicuimus, persanen tur. Atque haec in uniuersum de abscessibus toto genere pręter naturam consisten tibus, à pituita praesertim ortum ducentibus, dicta sufficiant. Post quae, non ab re factum putauimus, si propriam, ac peculiarem meliceridum, steatomatum, ac atheromatum curandi rationem subiecerimus: haec enim & frequentissimè nostris corporibus incidunt, & alias quasdam sub se tumorum praeter naturam spe cies, seu differentias, nouis quibusdam, atque apud ueteres prorsus inauditis nominibus, à neotericis appellatas, complectuntur, ut talpam, testudinem, natam, & id genus alia, quae in praecedentibus à nobis explicata sunt. De curatione atheromatis, steatomatis, & meliceridis. Nijsce tribus abscessuum generibus, quae frequentissimè incidunt, steatomate Ainquam, atheromate, & meliceride, unum commune curationis consilium est, ut quod tunica illa, quam cystim appellant, continet, discutiatur, aut medicamen tis totum unà cum tunica ipsa exedatur, aut sectione auferatur. Quidam autem ex ijs tumoribus triplici hac ratione curantur, ij nimirum qui liquidiorem humorem continent, qualis est meliceris: aliqui duplici tantum, ut atheroma, quod & sectione tollitur, & medicamentis exeditur. Steatema uerò nec discuti nec exedi potest, sed sola manus opera, hoc est, sectione duntaxat, curatur. Porrò medica mentorum, quae discutiendi, ac dissipandi uim habent in huiusmodi affectibus, materiam, inter haec, quae de strumis supra edocuimus, reperies. Priuatim uerò ac propriè meliceridas dissipat Paulus, quod continet uuas passas exemptis acinis uigin ti, squammae drachmas quatuor, parte fomentis prius nutrita imponitur. Aliud em plastrum ad meliceridas, quod ad Leonidam retulit Aetius: accipit passularum detra ctis uinaceis: libram unam, cumini minutissimè triti, uncias sex, nitri uncias tres, omnia simul in mortario subacta conficito, & alligato.","prev":{"citation":"De chirurgia 42","label":"42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/42"},"next":{"citation":"De chirurgia 42.5-8","label":"42.5 to 42.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/42.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/42.5"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}