{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 46.9-12","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 46.9-12","ref":"46.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/46.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/46.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/46.9.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Est itaque cancer particularis quaedam ele phantiasis, quàm uulgus malè lepram appellitat. Quanto autem sanguis ex quo ortum habet cancer, crassior fuerit ac nigrior, tantò (inquit Galenus) deterior passio erit. Cancer autem iam confirmatus (ut dicitur) atque inueteratus, curationem non admittit, nisi radicitus extirpetur, aut per sectionem scilicet aut per ustionem: uerùm qui in penitioribus corporis partibus constituti sunt cancri, talem curationem non desyderant, ut sequente aphorismo nos edocuit senior ille, medicorum facilè princeps Hippocrates, inquiens: Cancros occultos omnes melius est non curare: curati enim citius pereunt: non curati uerò, longius tempus perdurant. Experientia nanque (ut in commentario huius aphorismi Galenus testatur) compertum est, omnes qui huiusmodi cancros sectione, aut ustione curare tentarunt, illos magis irritasse, & breui homines interemisse. Soli itaque cancri illi curationem huiusmodi admittunt Galeno testante, qui in sum ma corporis parte haerent, quique exulcerati sunt, & adeò laborantes fatigant, ut ipsi ultrò chirurgi manum efflagitent: & simul in talibus partibus consistant, quas resecare & exurere unà cum radicibus possis. Voco autem radices cancr cum Galeno eas, quae plenę sunt sanguine melancholico, uenas, & undique uer sum ad loca circumstantia extenduntur. Caeterùm ex cancro non ulcerato, non rarò fit ulceratus, putrescente scilicet spacio temporis humore, in uasis delite scente, uel irritato à medicamentis inconsultè admotis affectu. Hunc autem exulceratum cancrum pessimum esse iudicant omnes & uerae curationi (quae omnia molitur & agit, ut laborans particula ad sanitatem perducatur) prorsus ineptum. Hic enim ad perfectam atque absolutam sui curationem mordentia, aspera ac uehementia desyderaret medicamenta. Atqui (ut diximus) talibus magis irritatur, efferaturque, tantum abest ut sub ijs uel mitescat, uel consanescat, Proinde satis fuerit si cancros non ulceratos, etiamnum summa corporis occu pantes, praesertim maiores & iam inueteratos, prohibeamus augeri, à perfecta quidem curatione manum subtrahentes. Quod & superiore aphorismo nos con monuit Hippocrates. Cancros enim eos, qui sine exulceratione fatigant, etiam (Galeno authore) occultos nominauit. In quibus sanè exulcerationem minantur, uehemens caliditas, & pulsatio. Curatio cancri non exulcerati adhuc incipientis, & nondum inueterati, summa corporis occupantis.","prev":{"citation":"De chirurgia 46.5-8","label":"46.5 to 46.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/46.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/46.5"},"next":{"citation":"De chirurgia 46.13","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/46.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/46.13"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}