{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De chirurgia 50.1-5","citation":"Conrad Gessner, De chirurgia 50.1-5","ref":"50.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.1.md","author":{"name":"Conrad Gessner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner"},"work":{"title":"De chirurgia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"tis uariae species, apud AuicenNomina solutae unitatis Ga len. lib. 4. me tho. medend Vulnus & ul cus pro eode Vulnerum duae differentię pr mae. Differentia uulnerum a tribus potissi mum sumun tur. A natura partium. Diuisio partium. sitis seu organicis particulis. Primo tamen ac magis propriè similaribus particulis conuenit atque attribuitur, quàm compositis. Reliqua quae in definitione subnectuntur, differentiae rationem habent: nempe recens, cruenta siue sanguinolenta sine pure seu putrefactione, quae omnia ad differentiam ulceris posita sunt: quod quidem iuxta recentiorum placita, iam antiqua est unitatis solutio siue di uisio, cum putri quadam humorum colluuiae seu putrefactione, & absque sanguinis profusione. Postrema definitionis particula, utpote in partibus mollioribus facta, siue incidens, adiecta est propter fracturas, quae in duris partibus, cuius modi sunt ossa, contingunt. Porrò iuxta hanc generalem particularum corporis humani diuisionem, quidam chirurgiam bimembrem fecerunt. Alia enim est (in quiunt) quae in carne, alia quae in osse suas operationes exercet. Carnis enim nomine musculos, neruos, uenas & arterias etiam intelligunt. Quae omnia sub mol libus & mediocribus particulis alij comprehenderunt. Dictionem extrinsecus in fine definitione adiecimus, ad differentiam solutionis unitatis, quae fit à causa interna. Caeterum solutionis continuitatis multae sunt species, in secunda fen. pri mi canonis Auicennae enumeratae. Vulnus, inquam, ulcus, apertio, scissura, excisio, punctura, incisio, fractura, contusio & id genus alia. Quorum descriptiones & differentiae suis locis addentur. Nomina autem solutae unitatis apud Galenum sunt ἔλκος, id est, ulcus quod in carne est: κάταγμα, id est, fractura in osse: σπάσμα, id est, conuulsio siue distentio in neruo: ἀπόσπασμα, id est, auulsio uel diuulsio in ligamento: ῥηγμα, id est, ruptio in musculis: θλάσμα, id est, collisio uel contusio in uasis propriè. Soluunt etiam continuum ἐκχύμωσις siue ἐκχύμαμα, id est, sanguinis subtercutem effusio & coitus, plurimùm unà cum contusione, ruptioneque incidens, de qua latius in sequentibus dicemus: ἀνάστομωσις, id est, oris uasorum apertio, quatenus facit ecchymosin: διαπόδησις, id est, transcolatio, subsultus, aut exilitio, quae ad anostomosin reducitur: ἀνάβρωσις, id est, erosio, quae & διάβρωσις dicitur. Porrò non adeò magna, atque anxia cura ipsorum nominum habenda est, modò res ipsa de qua agitur, intelligatur. Itaque saepius nomen unum pro altero ponitur.","prev":{"citation":"De chirurgia 50-6","label":"DIVIS. VVLNERVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50-6"},"next":{"citation":"De chirurgia 50.6-8","label":"50.6 to 50.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/de-chirurgia/50.6"},"credit":{"text":"Conrad Gessner, De chirurgia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_chirurgia","quality":"ocr"}}